496 O T T O N I S DE S. B L A S I O
Caput vertit. In quo itinere Richardum de Seerre 125) comitem ditissimum, a39 - Theobaldo de Reggatart captum, fibique pracsentatum , apud Capuampatibulo fuspendit capite deorsum verso, digna indignatione pro captaimperatrice in eum efferatus. Deinde omnes civitates Campaniae Apulia-que aut expugnatas destruxit, aut in deditionem accepit: inter quas prae-cipue Salernum, Barletum , Barram, multasque alias civitates fortissimasnimia inflammatus ira , pervasa inaestimabili praeda, fubvertit. Nec fuitcivitas aut munitio, quae eius impetum fustinere valeret, militia peregrino-rum , quae in procinctu transmarinae expeditionis constituta cum eo trans-alpinaverat, interimque confluebat, ei opem fummo nisu conferente.
Itaque tota Apulia ac Campania in provinciam redacta, in CalabriamSiciliamque copias transposuit, profligataque regione Heinricum Marscal-dum de Kallindin 126) cum instructo ad bellum exercitu versus civitatemCatinensium direxit: ubi omnes ipsius terrae optimates cum innumerabiliexercitu ordinata acie offendit, eisque incunctanter congressus, et victo-riam multitudine occisa adeptus, fugientes^ue insecutus civitatem cum eisirrupit; captoque episcopo , qui praecipue rebellaverat, cum multis nobili-bus , civitatem igni fuccendit : nec ecclesiis parcens ecclesiam S. Agathxcum multitudine utriusque fexus et aetatis , quae in eam confugerat, mise-rabiliter incendio consumsit; fleque ad imperatorem nobiles in triumphotrahens captivos rediit.
Optimates igitur ultima ex desperatione adacti, dolo occidendum Cae-sarem deliberaverunt, et ut hoc consequi valerent, se et omnia fu a pote-stati cius contradiderunt. Quibus in fidem fusceptis, familiariterque habi-tis, dolos et insidias eorum 127) [Augustus declinans vix evasit. ^ Itaquedolum Rntiens, dolo dolum] vincere ftatuit; quamvis tamen perfidiamperfidia vindicare dedecus fit. Denique se detectos minime putantes, abimperatore citati convenerunt ad eum : quos omnes captivos in vinculaconiecit, et exquisitis fuppliciis affectos miserabiliter enecavit. Nam Mar-garitum archipiratam potentissimum illius terrae Baronem cum quodam^comite Richardo, litteris adprime erudito, oculis privavit, et quemdamlaesae maiestatis convictum pelle exutum decoriavit; quemdam vero regno
12O Comes Acerrarum vocatur a citato Richardo T. VII. Script. Ital. p. 97 6 . feq. ubttragica eius mors describitur, et qui eum cepit, Diopaldus Teutonicus nominatur,ab imperatore Rocca arci praefectus, unde hic corrupte Reggatart dicitur.
126) Heinricus Marschalcus de Callendin a. i >8;. fubscriptus legitur in charta Heinrici*De Calatinis Mareschalcis , unde hodierni Pappenheimenses ortum habent , agit M atfthicus a Pappenheim in fua de ista gente historia, a loh. Alex. Doderlino illustrata,ed. Schwabaci 1739.
127) Uncinis clausa folus habet noster codex.