Buch 
2 (1792) Hermanni Contracti chronici continuatio altera seu Bernoldi ... chronicon editum sub nomine Bertholdi : accedunt alia eius opuscula. subiungitur Ottonis de Sancto Blasio chronicon / pleraque ex msc. codd. collecta, partim inedita, notis et observationibus illustrata ab editore tomi primi [Aemilianus Ussermann]
Entstehung
Seite
498
JPEG-Download
 

498 OTTON 1 S DE S. BLASIO

Caput interminatus, omni armorum fplendore rutilantem militiam exhibuit, binis40. longo tractu civitatem versus pedetentim incedentibus. Ipse autem cumPrincipibus imperiali gloria et ornatu fubsecutus civitatem ingreditur, cunc-tis laudes affatim acclamantibus, vulgoque , quod plateas circumstabat, vi-so Augusto iuxta morem illius terrae prono vultu in terra coram eo corruen-te : ficque in regiam receptus quieti dedit operam.

Itaque multis muneribus a civibus est honoratus, scilicet praestantissi-mis sellis aureis, frenis phaleratis , ac diversis ex auro, argento ferico^uefpeciebus, qua: omnia exercitui liberaliter largiens, primo Principibus rega-lia dona contulit, dein militibus pro meritis exstans magnificus, eos omni-modis ad obsequium fuum illexit. Inaestimabili igitur pecunia in thesaurisregiis auri argentique reperta, serarium publicum Trivels 128) confertissi-mum reddidit, aliaque imperialia triclinia ex his admodum ditavit. Namdivitias Apuliae, Calabriae et Siciliae, quae fertilissima metallorum funt,patriae invehens, lapidum pretiosorum ac diversarum gemmarum gloriamcum infinitis thesauris congessit; uxoremque Tancredi cum filia 129); necnon filium ipsius cum fua sponsa, filia scilicet Constantinopolitani impera-toris , captivos nobilissimos trahens , mirifice triumphavit.

Igitur tali modo confecto bello Samnitico Apuliensique cum Calabrico,redactaque in provinciam tota Sicilia cum Sardinia, Heinricus imperator bel-licosissimus exercitum peregrinorum , multis muneribus illustratum , a se di-misit , et cum ipsis e fuo latere publici cerarii stipendiarios quingentos mili-tes in adiutorium transmarinae ecclesiae direxit. Qui a Siponte et Brun-dusio mare Tyrrhenum transvecti, Accaron applicuerunt, et a Christia-nis cum gaudio suscepti funt: [quorum auxilio multa castella Christianirecipientes , paganos pacem petere coegerunt, multis utrimque congressio-nibus prius habitis , Christianis femper victoribus. Itaque pace confirmatapagani summa industria civitates et castella, quae obtinuerant, muniverunt,ct praecipue Hierusalem duplici muro, antemurali opposito , ac fossatis pro-fundissimis cingentes inexpugnabilem reddiderunt, dato Christianis secu-rissimo conductu visendi sepulcrum Dominicum , quaestus gratia : quod do-- minus Apostolicus , ne pagani oblationibus Christianorum abuterentur, om-

nimodis interdixit, transgressoresque anathematis vinculo innodavit.] 130)

His temporibus Petrus Cantor izi) Parisiensis, et AI anus et PrxpO'sitivus magistri claruerunt. Horum prior librum distinctionum, libium

128) Vindob. Trivels feti TrivaHis.

129) Vid. cap. feq.

130) Haec necdum alibi me legisse memini.

i}t) De hoc agit Bukus in Hist. univers. Paris. T. II, p. 486. ubi tamen nihil ds eiu'