C H R O N I C O N. 509
prehendit. Theologos autem de longis continuationibus et fophisticis dis- Caputputationibus redarguit: reliquarumque artium magistros fimili modo incre- 47. 48-pans eos de multis inutilibus correxit, atque ad necessaria tractanda et do-cenda informavit. Hic facerdos quid egerit his peractis , vel quo fine defe-cerit, ignoratur 167), fapientioribus, quia de eius transitu nihil memoriadignum, ex hoc admodum fcandalizatis. Sed hoc frustra, quum possitmultiplicitur honeste defendi.
CAPUT XLVIII.
Papa concordiam inter ambos reges frustra tentat.
Igitur Innocentius papa Philippo iam antea offensas, eo quod in Tusciaexistens quoddam patrimonium S. Petri invaserat, ipsum in regem eligerenon consensit 168) , fed Ottoni favens ipsum in defensorem Romanae ec-clesiae collaudavit. Verumtamen procedente tempore videns vires Ottonisablatas et favorem principum admodum concidisse, Philippum vero fubiec-tis Ottonis fautoribus praevaluisse ipsi, duos Cardinales ex latere fuo , Hu-gonem 169) videlicet Ostiensem et Velletrensem episcopum, et Leonem ti-tuli S. Crucis in Ierusalem presbyterum Cardinalem ad eum direxit, ut auc-toritate Apostolica ad litem terminandam , data ab utrisque pace , ad diemet locum condictum reges convenirent, ibique mediantibus Cardinalibusaliisque Principibus qualicumque conditione pax inter eos reformaretur. Ita-que die condicta in inferioribus Rheni partibus non procul a Colonia con-venientes, post multa passim tractata Ottoni a Philippo per Cardinales of-fertur , ut accepta in uxorem filia eius cum ducatu Alemanisealiorumqu®-
167) Obitum eius et locum fepulturae in parochia fu a Neully refert idem Iacobus deVitriaco apud Bulsum 1 . c. p. 7; 1. feq. Ubi fimul causam finistrx eius famae pro-dit ; avaritiae nempe notam occasione praedicationis Cruciatae ipsi impactam. De reli-quis Fulconh , hic memoratis, actis praedicatione excepta, prudenter filet iste auctor;neque enim narratio illa de divitis foeneratoris poenitentia virum Dei prodit: undeeam ab Ottone nostro profectam esse valde dubitamus, maxime quum in codice Vin.dobonensi haud notetur.
l6Z) Innocentius 111 . epist. 2;. Philippo absolutionem ab excommunicatione propte^invasionem ac detentionem patrimonii B. Petri inflicta fub conditione promisit. Curautem eius electionem reproSarit, declarat in epistola ad Bertholdum Zaringite ducem(Registr. de negotio imperii epist. 62. edit. Baluz. T. I. p. 71;.) relata in decretal.Gregorii IX. L. I. tit. 6. c. 34. Vid. chronicon Urspergense in Philippo.
X69) Apud Urspergensem 1 . c. Hugolinus recte dicitur, ubi etiam legationis huius fuc.cessus describitur. Legendse funt hanc in rem Innocentii III. epistolae 141. et fe-quentes apud Baluzium T. I. p. 7,0. anno 1207. datae.