nonnulli , quibus occasio non deeB, excitaripoterunt, ad hanc rem ulterius perfiden -
I.
Ui de Telluris figura aliquid tradi-
derunt, argumenta suarum demonstrationum de-sumebant ex diversi generis observationibus;quarum tamen perpaucae rem eo modo explica-runt, ut nullus locus novis difficultatibus relin-
queretur : unde mirum non est tot ea de re extare senten-tias. Sic enim qui ad ea tantum respiciebant, quae primdintuitu & quasi ultro sensibus nostris se se offerunt, illi vixaliam Telluri figuram attribuere potuerunt, quam planitiemamplissimam linea circulari terminatam, montibus tamenvallibusque asperam: sicut hoc ipsum statuerunt Augustinus\. i 6 . c.p. de Civit. Dei. Lactantius Instit. Div. 1 . z. c.24;quinimo adhuc Franc. Patricius superioris seculi philoso-phus. Alii naturam aquae considerantes, quse nisi vase ex-cavato contineri nequit, talem figuram scaphae instar cavamTelluri adscripserunt, veriti scilicet, ne alioqui mare ne-scio quo effluat; nullis enim coercitum limitibus,locum re-linquere omnino opus haberet, Hujusmodi plures sed ob-soletas priscorum Philosophorum sententias refert Aristote-les 1 . 2 . cap.13. de Coelo, quas hic recensere & refellere, nostriinstituti ratio non permittit; nolumus enim repetere ea quosä plurimis jam sunt pertractata. Videri potest imprimisJ. Bapt. Ricciolius Almagest. Nov. lib. 2. c. 1.
II. A plerisque autem Philosophorum, Mathematicisvero tantum non omnibus recepta fuit sphaerica Telluris fi-
circa