Buch 
Index librorum prohibitorum sanctissimi domini nostri Gregorii XVI pontificis maximi iussu editus
Seite
VI
JPEG-Download
 

Alphabelicwn ordinem redegimus , majoremque in iis affe-rendis rationem habuimus cognominum, quam nominum ,quod haec illis minifs nota esse -videantur. Cognominum ta-men loco habuimus quoque simulata cognomina , quibusPseudonymi delitescunt, tum aliquando Patriam , aut etiamSanctos ipsos , quos sibi nonnulli tamquam cognomina as-sumunt.

Theses atque disputationes non Discipulorum, sed Ma-gistrorum , aut Praesidentium nomine , qui plerumque earumAuctores esse solent , disposuimus , nisi forte quis , vel suumunice , non Magistri nomen attulerit , vel ipse quidem ea-rumdem Thesium verissimus Auctor habitus sit.

Libri a duobus auctoribus conscripti ejus Auctoris co-gnomina referuntur, qui primus ordine rcperilur. Qui veroLibri a pluribus compositi sunt , jam non auctorum cogno-minibus , sed ipsis suis titulis designantur.

Eadem ratione Anonymos Libros , alphabeti ordine re-tento , recensuimus ; Quos inter si quis Libros aliquos an-numeratos deprehendat, qui certos Auctores habent, neeunquam Anonymi editi sunt, id et in praecedentibus Indi-cibus , et in hoc nostro non sine causa facium esse intelligat.

Titulos vero Librorum , quos pariter emendandos su-scepimus , eadem Orthographia descriptos attulimus , quamAuctores ipsi adhibuerunt. Et aliquibus quidem Libris locumet tempus editionis addidimus lum ledorum commodo , nescilicet illos cum aliis ejusdem tituli, atque argumenti con-funderent , tum ad commonstrandum editiones illas , nonreliquas , quae diversae sunt , aut emendata:, esse proscriptas.Cacterorum , vero Librorum , si locum , ubi impressi sunt,omisimus , id propterea faciendum existimavimus , ut intel-ligeret quisque omnes eorum Librorum editiones , quocumquetandem loco factae sint, prohibitas esse ; ial enim cautumDecretis Sacrae Congregationis. Quam ob rem perraro etiamunius ejusalemapie Libri diversas , quae aliquando fieri so-lent , indicavimus versiones. Cum ex Instructione Clemen-tis VIII. tit. de prohibit. Librorum §. 6 . Appareat perni-ciosos , ac malos Libros , qui certa aliqua lingua editi, acdeinde prohibiti sunt , prohibitos censeri debere , in quod-cumque idioma postea transferantur.

Diem mensem , et annum prohibitionis singulis fere Li-bris ) qui post annum 1596 . proscripti sunt , adjunximus.