Buch 
Index librorum prohibitorum sanctissimi domini nostri Gregorii XVI pontificis maximi iussu editus
Seite
IX
JPEG-Download
 

rz

REGUL/E INDICIS

SACROSANCTAE SYNODITllIDENTIN/EJUSSU EDITAE

REGULA I.

.Libri omnes, quos ante annum M.D.XV. aut summi Pon-tifices, aut Concilia oecumenica damnarunt, et in hoc Indicenon sunt, eodem modo damnati esse censeantur, sicut oliindamnati fuerunt.

REGULA II.

Haeresiarcharum libri, tam eorum, qui post praedictumannum haereses invenerunt , vel suscitarunt, quam qui haere-ticorum capita, aut duces sunt, vel fuerunt, quales suntLutherus, Zwinglius, Calvinus, Balthasar Pacimontanus,Schwenckfeldius , et his similes , cujuscumque nominis , ti-tuli, aut argumenti existant, omnino prohibentur.

Aliorum autem haereticorum libri, qui de Religione qui-dem ex professo tractant, omnino damnantur.

Qui vero de Religione non tractant, a Theologis Ca-tholicis , jussu Episcoporum, et Inquisitorum examinati, etapprobati, permittuntur.

Libri etiam catholice conscripti, tam ab illis, qui po-stea in liaeresim lapsi sunt, quam ab illis, qui post lapsumad Ecclesiae gremium rediere, approbati a Facultate Theo-logica alicujus Universitatis Catholicae, vel ab Inquisitionegenerali, permitti poterunt.

REGULA III.

"V"ersiones Scriptorum etiam Ecclesiasticorum, qua; hactenuseditae sunt a damnatis Auctoribus, modo nihil contra sanamdoctrinam contineant, permittuntur.