XIV JIEGUL* INDICIS
runt, aut expurgarunt, aut expurgandos tradiderunt, autcertis conditionibus , ut rursus excuderentur , concesserunt,quicquid illos statuisse constiterit, tam Bibliopolae , quamceteri observent.
Liberum tamen sit Episcopis, aut Inquisitoribus gene-ralibus , secundum facultatem , quam habent , eos etiam li-bros , qui his Regulis permitti videntur, prohibere, si hocin suis regnis, aut provinciis, vel dioecesibus expedire judi-caverint.
Ceterum nomina cum librorum , qui a Patribus depu-tatis purgati sunt , tum eorum, quibus illi hanc provinciamdederunt, eorundem deputatorum Secretarius Notario sacrasuniversalis Inquisitionis Romanae descripta , Sanctissimi Do-mini Nostri jussu tradat.
Ad extremum vero omnibus Fidelibus praecipitur, ne quisaudeat contra harum Regularum praescriptum, aut hujus In-dicis prohibitionem , libros aliquos legere , aut habere.
Quod si quis libros Haereticorum, vel cujusvis auctorisscripta, ob haeresim, vel ob falsi dogmatis suspicionem damna-ta , atque prohibita legerit, sive habuerit, statim in excom-municationis sententiam incurrat.
Qui vero libros alio nomine interdictos legerit , authabuerit, praeter peccati mortalis reatum , quo afficitur, ju-dicio Episcoporum severe puniatur.