ixsTRtrcTio xxr
Talium autem virorum approbatio, una cum licentiaEpiscopi, et Inquisitoris, ante initium operis imprimatur.
$• VI.
r r
X ypograpbi, et Bibliopolae coram Episcopo , aut Inquisi-tore, et Romae coram Magistro sacri Palatii, jurejurandospondeant, se munus suum catholice, sincere, ac fideliterexequuturos, hujusque Indicis decretis, ac regulis, Episco-porumque , et Inquisitorum edictis, quatenus eorum artesattingunt, obtemperaturos ; neque ad suae artis ministeriumquemquam scienter admissuros, qui haeretica labe sit inqui-natus.
Quod si inter illos, insignes, ac eruditi nonnulli repe-riantur, fidem etiam Catholicam, juxta formam a Pio IV.fel. rec. praescriptam , eorumdem Superiorum arbitrio , pro-fiteri teneantur.
S- VII.
I-iiber Auctoris damnati, qui ad praescriptum Regularumexpurgari permittitur , postquam accurate recognitus , et pur-gatus , legitimeque permissus fuerit, si denuo sit imprimen-dus , praeferat titulo inscriptum nomen Auctoris , cum notadamnationis , ut quamvis quoad aliqua liber recipi , Auctortamen repudiari intelligatur.
In ejusdem quoque libri principio , tum veteris prohi-bitionis , tum recentis emendationis , ac permissionis mentiofiat; exempli gratia: Bibliotheca a Conrado Gesnero Tigu-rino , damnato auctore , olim edita , ac prohibita , nuncjussu Superiorum expurgata , et permissa.