CONSTITUTIO XXVII
tibus judicandum occurrit. Certum est autem, sanciam PiumV.primum fuisse Congregationis Indicis institutorem , quam sub-sequentes deindo Pontifices Grcgorius XIII. , Sixtus V., etClemens VIII. confirmarunt, variisque privilegiis et faculta-tibus auxerunt: ejusquo proprium, ac fere unicum officiumest, in examen libros vocare, de quorum proscriptione,emendatione , vel permissione capienda est deliberatio.
§. 1. Qua maturitate, consilio, ac prudentia in Congre-gatione universalis Inquisitionis de proscribendis , vel dimit-tendis libris deliberetur , cum neminem latere putamus, tumnos ipsi plane perspectum , ac diuturna experientia comper-tum habemus ; nam in minoribus constituti, de libris non-nullis in ea censuram tulimus , et Consultoris ejusdem Con-gregationis munere diu perfuncti sumus ; postremo inter san-ctae Romana: Ecclesiae Cardinales cooptati, Inquisitoris gene-ralis locum in ea obtinuimus ; ac demum ad ApostolicamSedem , meritis licet imparibus , evecti , non modo Censo-rum animadversiones in libros nonnullos aliquando legere,ac ponderare , sed etiam in Congregationibus , quae singulisferiis quintis coram nobis habentur, Cardinalium sententias,atque suffragia , antequam de iisdem libris quid decernatur,audire, et excipere consuevimus. Haud minoris diligentia:testimonium ferre possumus, adeoque debemus , pro alteraCongregatione Indicis , cui generaliter incumbit , ut supradiximus, de quorumvis librorum proscriptione decernere.Dum enim in minoribus versaremur , cum primi , tum se-cundi Censoris , seu Relatoris officium in ea Congregationenon semel obivimus ; ex quo autem supremum Pontificatumgerimus , nullius libri proscriptionem ratam habuimus , nisiaudito Congregationis Secretario , qui libri materiem , Revi-sorum censuras , Cardinalium judicia , et suffragia accuratenobis exponeret.
5* 2. Sed quoniam compertum est nobis, atque explora-tum , multas librorum proscriptiones, praesertim quorum au-ctores Catholici sunt, publicis aliquando , in justisque quere-lis in reprehensionem adduci, tanquam si temere, ac per-functorie in Tribunalibus nostris ea res ageretur; operae pre-tium duximus, hac nostra perpetuo valitura Constitutione,certas, firmasque regulas proponere, juxta quas deinceps li-brorum examen, judiciumque peragatur; tametsi plane affir-mari possit , idipsum jampridem , vel eadem prorsus ratio-ne , vel alia xquipollenti, constaulgr actum fuisse.