Buch 
Index librorum prohibitorum sanctissimi domini nostri Gregorii XVI pontificis maximi iussu editus
Seite
XXXV
JPEG-Download
 

CONSTITUTIO XXXV

peculiaribus studiis aliena, idque a Censore, aut Consultoreelecto, ex ipsa libri lectione deprehendatur ; noveritis , seneque apud Deum, neque apud homines culpa vacaturum ,nisi quamprimum id Congregationi, aut Secretario aperiat,seque ad ferendam de hujusmodi libro censuram minus aptumprofessus, alium magis idoneum ad id muneris subrogari cu-ret : quo tantum abest, ut existimationis suae dispendiumapud Pontificem, et Cardinales passurus sit, ut magnam po-tius probitatis , et candoris opinionem, et laudem sibi sitconciliaturus.

§. 17. III. De variis opinionibus, atque sententiis in uno-quoque libro contentis, animo a praejudiciis omnibus vacuo,judicandum sibi esse sciant. Itaque nationis, familiae, scho-lae, instituti affectum excutiant; studia partium seponant;Ecclesiae sanctae dogmata, et communem Catholicorum do-ctrinam , quae Conciliorum generalium decretis, RomanorumPontificum Constitutionibus, et Orthodoxorum Patrum, at-que Doctorum consensu continetur , unice prae oculis habeant;hoc de caetero cogitantes, non paucas esse opiniones, quaeuni scholae, instituto, aut nationi certo certiores videntur,et nihilominus, sine ullo fidei, aut religionis detrimento, abaliis Catholicis viris rejiciuntur, atque impugnantur, oppo-sitaeque defenduntur , sciente , ac permittente Apostolica Se-de , quae unamquamque opinionem hujusmodi in suo proba-bilitatis gradu relinquit.

§. 18. IV. Hoc quoque diligenter animadvertendum mo-nemus , haud rectum judicium de vero Auctoris sensu fieriposse, nisi omni ex parte illius liber legatur ; quaeque diver-sis in locis posita, et collocata sunt, inter se comparentur ;universum praeterea Auctoris consilium , et institutum attentedispiciatur ; neque vero ex una, vel altera propositione a suocontextu divulsa, vel seorsim ab aliis, quae in eodem librocontinentur, considerata , et expensa , de eo pronuncianduinesse : saepe enim accidit, ut quod ab Auctore in aliquo operisloco perfunctorie, aut subobscure traditum est, ita alio inloco distincte, copiose, ac dilucide explicetur, ut offusa:priori sententiae tenebra:, quibus involuta pravi sensus spe-ciem exhibebat, penitus dispellantur , omnisque labis experspropositio dignoscatur.

§ 19* V. Quod si ambigua qiucdam exciderint auctori,