XLVIU
IVI A N D A T U M
S. M. Leonis XII. additum Decreto Sae. Congreg.die Sabbati xxri. Martii mdcccxxv.
tSanctitas Sua mandavit in memoriam revocanda esse Uni-versis Patriarchis , Archiepiscopis , Episcopis , aliisque inEcclesiarum regimen praepositis, ea , quae in regulis In-dicis Sacrosanctae Synodi Tridentinae jussu editis. atquein Observationibus , Instructione , Additione , et generalibusDecretis Summorum Pontificum Clementis VIII. , Alexan-dri VII. et Benedicti XIV. auctoritate ad pravos librosproscribendos abolendosque Indici Librorum prohibitorumpraeposita sunt, ut nimirum , quia prorsus impossibile estLibros omnes noxios incessanter prodeuntes in Indicem re-ferre , propria auctoritate illos e manibus Fidelium evellerestudeant, ac per Eos ipsimet fideles edoceantur quod pa-buli genus sibi salutare , quod noxium ac mortiferum duceredebeant , ne ulla in eo suscipiendo capiantur specie ac per-vertantur illecebra.
MONITUM
Sac. Congreg. editum Fer. tu. die iv. Martii mdcccxxviii.
Sacra Congregatio in mentem revocat omnibus Patriarchis,Archiepiscopis , Episcopis , Ordinariis , & Inquisitoribus lo-corum id quod praescribitur in Regula, inter editas jussuS. Cone. Trid., N. II. his verbis = Haereticorum libri quide Religione ex professo tractant omnino damnantur - Et eaquas mandavit S. M. Clemens VIII. in Instructione de pro-hibendis Libris sequentibus verbis r §. VI. = In universumautem de malis, et perniciosis Libris id declaratur , atquestatuitur, ut qui certa aliqua lingua initio editi, et deindeprohibiti, ac damnati a Sede Apostolica sunt; iidem quo-que , in quamcunique postea vertantur linguam, censeanturab eadem Sede , ubique gentium , sub eisdem poenis inter-dicti , et damnati -.