117DE ARCHITEC. LIB. III.drantem, decem dextantem,& decuncem Fannius Palemon, vn-decim deuncem, duodecim assem siue pedem. eas vncias nostricùm viderent pollicibus quadrare, non amplius vncias, sed pollicesnominarunt. Et certè si componas, tres pollices quatuor digitos effi-cient. Hît non ago de obseruatione illa, qua apud Frontinum lib. I.de aquaeductibus, digitus alius vocatur rotundus, alius quadratus,& rotundus tribus vndecimis quadrato minor traditur, quadra-tus verò tribus quartis decimis suis rotundo maior. Veruntamenquoniam non statim ex cuiuscunque pollicibus aut digitis, quis fue-rit apud antiquos Romanos pes sciri potest, facturum me studiosisrem gratam putaui, si ad marginem libri semipedem apponerem,dimensum ex antiquo pede in marmore, quod est in hortis Ange-li Calotij Romaeatto, cuius etiam, nisi me fallit memoria, me-minit Leonardus Portius lib. de sestertio. Eum autem pedem noscaeteris, qui circumferuntur, praetulimus, quòd cinueniret cum eo,quem scriptum inuenimus in alio marmoreo epitaphio T. StatilijVol. Apri. mensoris aedificiorum, quod opera lacobi Meleghini sum-mi Pont. Architecti ex ianiculo non ita pridem refossum in vati-canum hortum translatum est. Quamuis iacentem in basilica Apo-stolorum columnam ex porphyritè cum his Graecis in calce literisΟΟα. θ. id est pedum nouem, nos cùm dimensi essemus depre-henderimus non respondere nostro eum, quo vsus fuerat eius colu-mnae artifex, sed nostro esse maiorem duobus scrupulis& besse, id estvnciae parte nona. Vt argumentum aliquod esse poßit pedis Graecifuisse modulo scapum columnae factum: quod facilius conijcere po-tuissem si integra esset alia ex eodem lapide columna, quam in vialata est conspicere iacentem, his in calce literis IΙΙ. IB. insigni-gnitam. Verum quando stadium Herodoto libro secundo, Heroni,Suidae, caeteris Graecis fit sexcentorum pedum, Plinio, Columellae, cae-teris Latinis sexcentorum viginti quinque nostrorum, necesse estRomanum à Graeco semuncia superari. Quae si vera sunt, vt certèsunt, nescio quomodo consistant quae Plinius è Dioscoride, vt ap-paret, vertit, etiam si ne in indice quidem, id est primo libro no-minarit. Fuit enim Dioscorides, Suida teste, tum temporis cùm inAegypto esset Antonius, ei familiaris. Semipedis autem palmumvncijs distinximus, alterum digitis quadratis, rotundo, dimidiatoquerotundo, ex antiquo lapide.Retractiones autem graduum nec minus quàm sesquipedales,nec plus quàmalipedales faciendae sunt. Retractiones vocat vbi graduscalcantur, quos in templis impares probauerunt. Fieri aiunt oportere, t dextro pe-de ascensus in templum inchoëtur,& eodem oportere, vt desinat: collocari animaduerti non plures continuos, quàm septem aut nouem. Quòd si pluribus conscendendumerat, post eumnumerum fiebat retractio amplior,& deluti areola, vbi fessi respira-re& quiescere possent.Vti quadrae spirae, trunci, coronae, Iysis,&c.] Quadras, dum melior nonadfertur sententia, pro plinthis interpretor, spiras pro reliqua basi, vt paulo mox, trunCOSp 3
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
M. Vitruvii Pollionis de architectura libri decem ... omnibus omnium editionibus longe emendatiores, collatis veteribus exemplis : accesserunt, Gulielmi Philandri ... annotationes castigatiores, & plus tertia parte locupletiores : adiecta est epitome in omnes Georgii Agricolae de mensuris et ponderibus libros eodem auctore ...
Entstehung
Seite
117
JPEG-Download
verfügbare Breiten