M. VITRVVII POLL.168superioribus coaxationibus collorentur, quae& ad vsum,& ad vectigalia publica rectè erunt disposita. Magnitudines autem ad copiamhominum oportet fieri, ne paruum spatium sit ad vsum, aut ne propteinopiam populi vastum forum videatur. Latitudo autem ita finiatur, vti longitudo in tres partes cùm diuisa fuerit, ex his duae parteei dentur. Ita enim oblonga erit eius formalio,& ad spectaculorum rationem vtilis dispositio. Columnae superiores, quartasparte minores, quàm inferiores, sunt constituendae: propteea quòd oneri ferendo, quae sunt inferiora, firmiora debent essequàm superiora. Non minus, quòd etiam nascentium oportet imitari naturam, vt in arboribus teretibus, abiete, cupresso, pinu, è qubus nulla non crassior est ab radicibus: deinde crescendo progreditur in altitudinem, naturali contractura peraequata nascens adecumen. Ergo si natura nascentium ita postulat, rectè est constitutum& altitudinibus& crassitudinbus superiora inferiorum fieri contractiora. Basilicarum loca adiuncta foris, quàm calidissimis partbus oportet constitui, vt per hyemem sine molestia tempestatumse conferre in eas negociatores possint. Earumque latitudines neminus quàm ex tertia, ne plus quam ex dimidia longitudinis parconstituantur, nisi loci natura impedierit,& aliter coëgerit symmetriam commutari. Sin autem locus erit amplior in longitudinChalcidica in extremis constituantur, vti sunt in lulia AquilianaColumnae basilicarum tam altae, quàm porticus latae fuerint, faciendvidentur. Porticus, quàm medium spatium futurum est, ex tertia siniatur. Columnae superiores minores quàm inferiores(vti suprscriptum est) constituantur. Pluteum quod fuerit inter superiorescolumnas, item quarta parte minus quàm superiores columnae furint, oportere fieri videtur: vti suprà basilicae contignationem anbulantes ab negociatoribus ne conspiciantur. Epistylia, Zophoncoronae ex symmetrijs columnarum, vti in tertio libro diximus explicentur. Non minus summam dignitatem& venustatem possumhabere comparationes basilicarum, quogenere coloniae luliae Fa-nestri collocaui, curauique faciendam, cuius proportiones& symmetriae sic sunt constitutae. Mediana testudo inter columnas est logaepedes Cxx. lata pedes LX. Porticus eius circa testudinem interparietes& columnas, lata pedes XX. Columnae altitudinibus perpotuis cum capitulis, pedum L. crassitudinibus quinum, habentes posse parastatas altas pedes xx. latas pede duos semis, crassas pedemvnum semis, quae sustinent trabes, in quibus inuehuntur porticuumcontigna
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
M. Vitruvii Pollionis de architectura libri decem ... omnibus omnium editionibus longe emendatiores, collatis veteribus exemplis : accesserunt, Gulielmi Philandri ... annotationes castigatiores, & plus tertia parte locupletiores : adiecta est epitome in omnes Georgii Agricolae de mensuris et ponderibus libros eodem auctore ...
Entstehung
Seite
168
JPEG-Download
verfügbare Breiten