Band 
Tomus secundus.
Seite
258
JPEG-Download
 

(M8)

ne obvolutam, internoscere valerent, quam ipsi viderint nos etiamut videamus effecturi i magno sane argumento Geometriam lingu-larum artium Magistram omnia consequi potuisse, simul ut velleoccoeperit- Praeclara horum tentaminum specimina nobis exhibuitJoannes Bernoullius , qua? quidem innuisse sufficiat, ut laudentur iadeo nota Bernoulliorum facilitas in iis scienter expediendis , quremaxima Naturae obscuritate occultantur. Primus tamen omnium,quos laltem ego noverim , indagatricem Geometriae facem , sibi pla-ne familiarem , Chymicorum furnis admovit selix explorator Domi-nicus Gulielminus. Hic cum magno Vir esset ingenio , & uberri-ma scientiae copia instructus, id negotii sibi dedit, ut universamElementorum doctrinam clarissimis, & quidem firmissimis Geome-tNX prXceptis complecteretur, non tam commutandarum, quam viexcolendarum rerum cupidus. Quae causae impulerint , is plane in-telliget, qui perpendet, cum in explicandis morborum Theoriis,tum in praescribendis eorumdern remediis, nil liberalius a Practi-cis usurpari, quam Sales , & sulphura,- ut ideo vix quidquam mo-liri posset utilius, quam eorum fontes studiosius aperire, quod uti-que assequutus fuit, si instituta perfecit. Idcirco post editam non-nullis ab hinc annis Epistolarem! de salibus Dissertationem, publicijuris fieri curavit suas de Sulphureo principio Meditationes, jam-pridem animo susceptas, nunc tandem perpolitas, atque ut ma-xime potuit illustratas. Crteriim cum elementare sulphur ex-periinentis tractari nequeat, nisi ubi reliquorum principiorum ar-repta larva, indolem fortasse prassefert alienam, magna prosecto ani-mi contentione utendum ipsi fuit , ut, quam in se contineat natu-ram , investigaret. Quocirca primum singulas sulphureorum proprie-tates accurare venatus est, ejus essentiam exploraturus , unde sulphu-rea fiunt. Tum Syntherica, ut ajunt, methodo in Analyticam versasulphuream particulam indicante Geometria machinatus est , quamomnibus phaenomenis congruentem , Natune intento fatis superquerespondere ostendit. Operi deinde attexuit Dissertationem de siche-re, qua mechanicum systema, quod sequitur, firmatur, ac pluraqu£ in Dislertationibus de Sulphure supponere tantum instituti ratkrpermittebat, clarius explicantur. An ex sententia res ipsi evenerit,viderit aequus rerum aestimator; inficiabitur certe nemo, asperam,& undequaque senticosam viam ipsi non sine, magno labore calcandamfuisse ,qiiam tamen ita aperuisse'consido, ut, licet modo acclivis, mododeclivis quodammodo sit, certa tamen ratione procedere, suumque adterminum tota pertinere deprehendatur. De reliquo hoc ubi de-gustaveris sulphur ex eadem officina prodiiste, ex qua non itas pri^sales exiere, facile percipies. H^c interim bona ex partehwiilia quis dixerit eorum, qua? D. Homberg in Regis scientia^

rum-