EPITOMES ASTRONOMIAEris resistentia? cùm credibilius sit, auram ætheriam,quae proximè globum mobilem circumstat, comitariglobum ob summam limpiditatem?II. De loco Solis in centromundi.Quibus vero argumentis astruis Solom inipsissimo mundi centro situm esse?Horum aliqua suppeditant nobis vetustissimiPythagoréi & philosophi Italici apud Aristotelem lib.2 de coelo cap. 13. & desumuntur à dignitate tam Solisquam loci, & àSolis officio in mundo vivificandi & il-luminandi.Dic primum Argumentum à dignitate?Sic habet ratiocinatio Pythagoréorum ad ver-bum ex Arle: corpori dignissimo & preciosissimo di-gniorem etiam locum deberi. Iam verò Solem qudem (pro quo ipsi Ignis vocabulo sunt vsi, ex institutoSectae occultantes sua dogmata) digniorem esse Tel-lure, totiusque mundi preciosiissimum & dignissimum,vt paulò ante ostensum. Atqui superficiem & centrumseu meditullium esse binos sphaerici terminos. Horumigitur alterum Soli competere: Non verò superficiem,nam id corpus quod est totius mundi praecipuum, debuisse omnium maximè custodiri: centrum verò a-ptum ad hanc rem esse, quod ideo lovis custodiam ap-pellitare soliti sunt. Itaque non esse par vt Tellus inmedio sit: Soli enim illum locum competere, Tellu-tem verò annuo motu circa medium ferri.Quid respondit ad hoc argumentum Ari-stoteles?1. Dicit illos sumere ineoncessa, scil. idem essemedium
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Band
Libri IV-VII.
Seite
444
JPEG-Download
verfügbare Breiten