Eohæræinmaria. B.
aetrimae 8aria dicun
457LIBER QVARTVS.tur, quae jam ante bis mille annos Pythagoréi dixe-runt esse figuras mundinas, existimantes quatuor ele-menta& coelum(quintam essentiam) ad illorum ar-chetypum esse conformata.Sed verior est ratio, vt illae quinque figurae toti-dem conforment intervalla orbium, sese mutuo inclu-dentium. Si ergò sunt intervalla quinque sphaerica, sexigitur necesse est esse orbes: sicut ad intervalla quatuossinearia, quinque necesse est esse digitor.Quae sunt illa quinque figurae regulares?Cubus, Tetraëdron, Dodecaedron, Icosaedron,Octaëdron.Quomodo distinguuntur hae figurae& inqua genera?Cubus Terraëdron& Dodecaëtron sunt primariae Octaëdron, Icosaedron secundariae.Quare illas facis primarias has secunda-rias?Tres illae habent orrum priorem,& angulum sim-plicissimum, h. e. trilinearem,& planum quilibet pro-prium: Duae posteriores habent ortum ex primarijs,&angulum plurium linearum, magisque compositum,&planum mutuatitium.Quis est ordo primariarum?Primariae istae dicuntur, tantum respectu secunda-riarum, inter se enim habent adhuc ordinem priorita-tis istum: lubus, Tetraëdron, Dodecaedron. In his e-nim figuris apparet prima omnium Metaphysica op-positio, inter Idem& Alterum vel Diversum. In Cubaspectatur ldentitas, in reliquis duabus Diversitas. Erinter has quidem est prima contrarietas geometrica.scil. quae est inter Plus& Minus Ipso: Cubus enim estBbb