EPITOMES ASTRONOMIAESchönAn non vt Telluris, sic omnium etiam pla-netarum corpora ijsdem quibus Tellus le-gibus attemperari debuerunt ad cor-pus Solis?Minimè. Nam si hoc sequeremur, planetarumcorpora fierent ordine sphaerarum contrario magna;maximus sc. Mercurius, minimus Daturnus, diametrominori quam est triens diametri Terrae. Id verò & ra-tionib. dictis & observationib. diametrorum repugnat.Saturnus enim acronychus, quando est novies altiotSole, occupat circiter zo secunda, occuparet igitur, sistaret in propinquitate Solis, 4 semis minuta: cumTerra ex tanto intervallo occupatura sit 2 minuta. I.taque diameter Staturni plusquam duplo major est dia-metro Terrae.Atque hoc est, quod statim initio hujus locidixi; evidentissimum fieri rebus ipsis, quod initiumconstituendarum proportionum factum sit à Terra.Nam observationes Lunae & Eclipsium testantur deaequalitate proportionum duarum, quarum vna estinter corpora Lunae & Terrae, altera inter diame-tros Terrae & orbis Lunae : huic certitudini observationum refragari nullatenus possumus. Iam ve-rò verisimilimum erat, vt ijsdem legibus & Terra adSolem attemperaretur: quod cum statuissemus, jamobservationes etiam hic eminus consentientes habui-mus; quia illae non ferunt propinquitatem Solis, semi-diametrorum Terrae 1200; sed duplum vel triplum re-quirunt; & postulavit sanè haec attemperatio triplum.Terra igitur certò mensura est tam corporum Solis &Lunae, quàm sphaerarum. Sic verò corpus Saturni autalterius alicujus planetae nequaquam fieri potest men-sura rei vtriusque: de quo rursum testes adduximus ob-servationes diametrorum certas. Sola igitur Terra ta-lis mersura est: à mensura verò, dimensionum naturapostulat initium fieri conformationis.De
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Band
Libri IV-VII.
Seite
486
JPEG-Download
verfügbare Breiten