LIBER QUARTVS.541s. Inprimis verò Braheanae sententiae eripiendumvft hoc,& demonstrandum, quòd non differat centrumregionis mobilium à centro Solis. Nam si hoc sequa-tur Braheus: cogetur assignare Soli alium motum; huicverò centro mobilium etiam alium differentem, quomotu fiat, vt Sol jam antecedat hoc centrum, jam se-quatur, jam supra stet, jam infrà;& tamen vtrumqueeandem semper habeat periodum temporis.6. Quin etiam accideret Braheo absurdum& mi-rabile quid. Sol enim moveretur motu eccentrici, ha-bens Apsidem hodie in Cancro: centrum verò mobiliumhaberet motus sui eccendrici absidem in opposito si-gno Capricorno. At quae hujus rei causa esset?7. Haec duo vltima argumenta praebent vnum ar-gumentum etiam contra Copernicum, quatenus etiamipse nodum istum planetarum omnium collocat pro-ximè Solem, non in ipso Sole. Omnium reliquorumprimariorum planetarum motus in hoc conveniunt,quòd puncta, circa quae motus eorum aequabiles ap-parent, differunt situ à centro communi regionis mo-bilium: sola Tellus hoc ipsum punctum pro norma suimotus observaret, si Sol non esset in ipsissimo cetro re-gionis mobilium. At quae hujus diversitatis causa esset?8. Denique causa cur Copernicus& Braheus differ-re fecerint ista duo centra, non est sufficiens, nec satisastronomica. Nam ad id illi redacti sunt tantu per hoc,quòd in suis formis hypothesium voluerunt exprimereomnimodam aequipollentiam formae Ptolemaicę. Atquinecesse non erat, vt Ptolemaei vestigijs tam pressè insi-sterent. Quippe Ptolemæus non omnes partes suæ hy-potheseos ex observationibus extruxit, sed multa superhac praeconceptâ falsâ opinione fundavit, quòd opor-teat praesupponere motus planetarum per totum cir-culum aequabiles, quod demonstratur ex observatio-nibus esse falsum. Haec argumenta astronomica hic subvnum aspectum collocata, qui solidè cupit intelligere,is adeat mea commentaria de motibus stellae Martis.Quibus
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Band
Libri IV-VII.
Seite
541
JPEG-Download
verfügbare Breiten