I*8f EPITOMES ASTRONOMIAEtur, quòd & illa libretur in diametro versus Solem ex-tensâ: sin autem Sol statuitur moveri, tunc è contrarioterram Soli fieri caussam tarditatis & celeritatis, & sicetiam circuitionis ipsius. Atqui corpora ipsa inspici-antur Solis & Telluris, fiatque judicium, vtrum sit verisi-milius, Solem, fontem motus quinque planetarum, terra,multis vicibus majorem vnâ cum illo Nodo quinquesystematum planetariorum, moveri à terra, an è côtra-rio, tellurem, vnam inter primarios, moveri à commu-ni fonte motus caeterorum? Vide Com. Martis.Sedecima verisimilitudo sit ista; quòd cùm libroptimo multis argumentis, & contrariorum solutioni-bus asserta sit terrae rotatio diurna circa suum axem inter quae non infirmissima erant ista, quòd posito terradiurno motu, causa & finalis & instrumentalis ex eadem ipsa Tellure desumi possit obliquitatis Eclipticae,quorum neutrum, quiescente terra, explicari aut à sphęraipsa fixarum, in qua Zodiacus, peti possit, citra respectum hujus exigui corpusculi, quod Terra dicitur: jamsigitur neque translatio centri Telluris amplius adeòabsurda esse possit. Sufficit autem verisimilitudo, si remipsam requirant argumenta reliqua. Nam pro necessario argumento non venditandum hoc est: quia etiamSol torquetur circa suum axem, est tamen loco immobilis, vt totus.Septemdecima ratio, si terra motu annuo circumitnon tantùm ipsius taaslationis Eclipticae à fixis ad a-Bias, causam reperimus verisimiliorem, quam si hancvariationem Soli tribuamus, corpori primo: sed etiameâdem opera rationem reddimus inaequalis progres-sionis Nodorum planetariorum, & ascito axe motusTerrae diurni, causas explicamus mutatae obliquitatisEclipticæ; vt & alicujus inæqualitatis in praecessioneaequinoctiorum (quam quidem ipsam totam argu-mento tertio dejecimus.) Horum verò tot phaenomenon causas penitus ignorari necesse est, si terra annuomotu non circumit.Octa-
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Band
Libri IV-VII.
Seite
548
JPEG-Download
verfügbare Breiten