Band 
Libri IV-VII.
Seite
603
JPEG-Download
 

603LIBER QVARTVS.Cum igitur hic motus in E sit incursutus in adver-sam fibrae medietatem AE mersam; in C verò similitetincursurus in adversam BC extantem, quæ ipsi AB estopposita: proinde in E quidem planetam sursum ex-pellet à panyro, quorsum tendit antecedens terminusB; in C verò deorsum, infra papyrum pellet, quorsumtendit A terminus illo loco antecedens. In temone fitcontrarium, quia is truditur à vi fluminis, non agitur abinsita aptitudine. Cùm autem interim fibra AB ma-neat in situ sibi ipsi parallelo per omnem ambitum:hinc fit, vt in F horealissimi planetae,& in D mersi&australissimi, neuter terminus nec A, nec B, antecedat,sed fibra AB velut in profundum hujus fluminis, id est,versus Solem, porrecta,& impetum latere recta obje-cto excipiens, causam nullam praebeat eiectionis vlte-rioris in vllam plagam: quoad in his punctis permuta-tio fiat; vt cùm ante punctum F, terminus B anteces-sisset, jam post F, terminus A antecedat, eóque planetatursum ad Eclipticam accedere incipiat, profectu pri-mùm insensibili.Hinc jam patet, qualis figura gignatur. Nam quiafibra AB ex E movetur versus illam ipsam plagam, inquam tendit terminus B, antecedens: superficies igitur,quae ab AB creatur, in E puncto attenuata est in meramlineam, quae tamen paulatim fit superficies, ortaquè exEpuncto, acquirit in Flatitudinem maximam, aequa-lem longitudini fibrae AB: inde rursum attenuatur hęcsuperficies, vsque in partes circuitionis C, quae ipsis Eprimò dictis sunt oppositae; vbi superficies ista rursumin lineam vanescit. Eadem intelligantur de oppositosemicirculo CDE. Delata verò sic inclinatè in F,&D, semperque suum ductum sequens, creabit planumperfectum, in quantum sc: situm parallelum retinet:quod planum, si continuetur, per centrum Solis trans-ibit, quia fibra AB in Solem spectat, in F quidem ter-mino A, in D verò, termino B.Sed remotâ hac plani continuatione, si quod à si-