622 EPITOMES ASTRONOMIAEest omnis igvorantiæ κρησφυγετον, mors me-ra omnis philosophię, plerisque tamen qui de Astrono-micis scribunt vel loquuntur, vsitatissimum, partim et-iam in ipso Ptolemeo supra notarum: aliud etiam,priùs omnia dispicere in corporibus, aptata ad motum,vt appareat possibilitas motuum, exemplis etiam po-pularibus; postea demum istis omnibus, veluti huma-no corpori ex omnibus suis musculis& nervis compa-ginato, superfundere motricem Animam; quæ si quamunia corporeis instrumentis expedire potest; ad eanon opus habebit consilio& discursu, operibus intel-ligentis animæ proprijs: quemadmodum è contrario,si omnia consilio& discursu persiceret, corporeis istisinstrumentis non indigeret.Breviter, philosophi commenti sunt intelligentias,quae motus coelorum ex seipsis, velut ex commentario,depromant, quae consensu, voluntate, amore, intelle-ctione sui, denique jussu vtantur; mihi anima vel ani-mae motrices sunt ex inferiori genere, quae solum im-petum(veluti quandam motus materiam) afferant, v-niformi contentione virium, sine mentis ope; leges ve-rò(seu formam) motuum in ipsis inveniant corpori-bus; mente quidem, at eâ non sua sed Creatoris, in ipsomundi principio, semel conformatis,& ad talesmotus efficiendos attempe-ratis.LIBRI IVDoctrinae Theoricae PRIMIseu Physicae coelestisFINIS.
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Band
Libri IV-VII.
Seite
622
JPEG-Download
verfügbare Breiten