Band 
Libri IV-VII.
Seite
632
JPEG-Download
 

EPISTOLAdeprehendi laboriosam, non tam difficultate,quàm multitudine & varietate quaestionum,& curâ methodi. Monachii breue mihi tem-pus constitutione antiquarum Epocharum &computatione Eclipsium interceßit. Statimque, vt Tübingam redii, etiam partem libriVI. quartam, de Luna, repetito labore inter-polandam vidi; propterea, quòd definitio-nes verbis conceptae, vim Hypotheseos meaephysicae nondum exacte repraesentarent.Postremis mensibus Maio & Iunio Stuccar-dia postremum libellum dedit: qui quidem et-iam in postremâ curarum parte habebatur ha-ctenus: proptereà quòd parum Astronomis li-queret de motibus octauae sphaerae: quae verò di-ci de hac materia possent, pleraque in Commen-tariis Martis, in Epitomes libro III. dudum e-dito, inque Chartis aliis essent à me concepta.multa tamen, occasione conuersationis cumMæstlino, veteri duce meo ad capessendum hociter Astronomiae Copernicanae, multa per le-ctionem librorum, quos hactenus in Austrianancisci non poteram, inciderunt; quae nisi huc-usque dilata fuisset editio, necessario praeter-mittenda fuerunt.Interim