Band 
Libri IV-VII.
Seite
634
JPEG-Download
 

638.EPISTOLArum praeconia) curae esse credo,indefessa prosecu-tus indagine, postquàm, quid vtilitatis hau-serit libellus ex morâ istâ temporis ad mentemreuoco; non terreor aduersitatibus vestris, Pro-ceres, quae intereà vos & prouinciam miseramvel sunt adortae, velimminere porrò videntur:quo minus & pensum meum absoluam & pro-missum vobis in dedicatione Sphaerici libelliimpleam, & debitum reddam, quippe de vestrosalario hactenus victitas: spero namque superessetantum de misericordiae diuinae thesauris; vtsedata hac horribili procella, dißipatis nubibus,solem seriò poenitentibus iterum lucere, pacemreducere, locumque aliquem his pacis artibus vtquarum elaborationem procurare non desinit,in Austria quoque superesse, & in illa numerumaliquem eorum qui ex his artibus laudes DeiCreatoris sui addiscant colligi porrò quoque velit:quibus libellum hunc profuturum spero: conti-net enim primam velut adumbrationem tabu-larum Rudolphi, numerosque vero propinquos, inquibus pro veris suppositis disciplinae huius a-mantes sese interim exerceant, dum Rudolphinaeipsae, limatis omnibus, inque abacum coniectis &advusum promptis instructae prodeant. Quin et-iam