Band 
Libri IV-VII.
Seite
691
JPEG-Download
 

1691LIBER QVINTVS.Cum hoc igitur & cum interuallo iusto agendum, vt inprimo casu.Quid appellas locum Planetae Eccentricum?Punctum illud in Zodiaco, in quod incidit rectaex centro solis per corpus planetae educta.Quid est Aequatio vel Prostapharesis, & quacausa nominis?Est differentia numeri Graduum & minutorum a-nomaliae mediae, à Gradibus & minutis anomaliae co-aequatae. Vel, secundum Astronomiae formam veterem,est angulus in centro solis, eiusque mensura, arcus cir-culi magni sub fixis, isterceptus inter lineas medii& lineas eccentrici motus planetae. Hic cum sit aufe-rendus in vno semicirculo, addendus in altero ad me-diam, vt fiat coaequata: ex eo compositâ voce προσθα-φαίρεσις est dicta: Æquatio verò inde; quia eius addi-tione vel subtractione ex Anomaliâ coaequatâ, quaeinaequales sortitur arcus & tempora in portionesaequales, fit Anomalia media aequabilis.Quod appellas nomen vel titulum aquationis?Duo vocabula, vel eorum indices syllabas vel lite-ras A. Add. S. Subt.Quot sunt partes aquationis, & quae cuiusquemensura?Duae sunt partes, altera physica altera Optica, di-ctae: Illa enim est ob inaequalitatem quae verè planeta-rio motui accidit ob causas physicas: haec verò ob inae-qualitatem tantummodo apparentem vel quasi appa-rentem, hoc est, propter maiorem vel minorem remo-tionem arcus verae arbitae à sole. Vtraque quodammo-do in eodem triangulo discernitur, quod hinc aequa-torium dicitur.Connexis enim terminis eccentricitatis A. B. cumcorporeDddd 2