Band 
Libri IV-VII.
Seite
711
JPEG-Download
 

711LIBER SEXTVS.bus 178 1/2; quod certum habemus ex diebus & horis, inquibus obseruamus aequinoctium vtrumque, attentotemporis interuallo, quod labitur à vernali ad autum-nale, & vicissim.2. Sic cum puncta solritialia diuidant semicircu-los in duo aequalia segmenta, diutius tamen in vnomoratur sol, quam in altero. Idem etiam patescit qui-buscunque aliis solis digressionibus à fixa quacun-que, vt plus proficiat in itinere suo in vna anni parte,quam in aequali alterâ.Quae causa efficit vt sol perfectum circulum, eclipti-cam, inaequali celeritate videatur decur-rere?Quia tellus, cùm non sub fixis ipsis, sed longissim àinferius, & proximè circa solem incedat, verum circu-lum suum F.P.G. decurrit à sole O. Eccendricum; sic vtlinea per centrum solis, perpendicularis ad lineamEG. Apsidum telluris (esto iam ED.) diuidat onbitamtelluris in partes inaequales, cum diuidat Eclipticamin partes aequales. Ergò secundum doctrinam libriquinti, tellus duobus nominibus diutius versatur subvno eclipticae semicirculo καὶ γυ; vno, quia EétD.pars arbitae suae est maior semicirculo; altero, quia re-motior ab O. sole, fonte motus; itaque & tardior esttellus verè, per illam incedens. Quare etiam sol subopposito Eclipticæ semicirculo V0s=0 videturdiutius morari, scilicet tamdiu, quàm diu terra mora-tur in parte suae onbitae EGO. maiori.Quid est in Astronomia Copernici orbis magnus?Sic appellat Copernicus hanc ipsam onbitam ve-ram telluris circa solem, sitam medio loco inter Orbi-tas Martis exteriorem, & Veneris interiorem: & Ma-gnum appellat non ob quantitatem cùm superiorumOrbitae circulares sint multo ampliores: sed propter v-sum eximium, quem habet in saluandis motibus ap-parenti-Eece 4