Band 
Libri IV-VII.
Seite
713
JPEG-Download
 

LIBER SEXTVS.713statuere, qui excessum hunc, ex vnica telluris eccen-tricitate nimia vsurpatâ, vltrò pullulantem, compenset.3. Quia est contra causas physicas lib. IV, explica-tas, cursum telluris recentricum à sole, in ipsâ suâ or-bita aequalem statuere; cum tamen inaequaliter partesorbitae distent, a sole, fonte motus. At nunc bisectâBrahei eccentricitate solis, vel telluris OQ secundumCopernicum: Tellus ad vnguem iisdem mouetur le-gibus à sole, quibus ab eodem mouentur& caeteri pri-marii;& sic omnia omnibus consentiunt. Vide Com-ment. Martis, parte III.4. Quia postulant etiam Eclipses Lunae, vt vmbratelluris varietur minus, quam apud veteres; de quoinfra parte 4.At cur motum annuum potius telluri tribuis: cùm ve-teres ipsi soli hunc motum transscribentes, idemeffecerint circa apparentiasSolis?1. Quia Copernicus in motibus solis apparenti-bus saluandis, non tantum ad solem respicit, sed et-iam ad planetas reliquos; quibus idem motus tellurisvtilis sit, ad demonstrandas eorum secundas inaequa-litates. Nisi ergò tellurem diceremus moueri loco so-lis: oporteret singulos planetas, praeter suos propriosmotus, etiam hunc ipsum solis motum, vel similem,reuera moueri, vt fit in Astronomia veteri: quam orbi-um superfluitatem Copernicus nititur refecare.2. Quia repugnat causis motuum physicis, lib. IV.explicatis, vt sol moueatur praesertim motu reuera in-aequali) pro ratione distantiae suae à terrâ. Nam cur al-ligaretur celeritas motus solaris, ad distantiam solis àterrâ; cum tamen tellus soli non possit esse causa mo-tus. At si telluri tribuamus hunc motum annuum, vteo motu feratur circa solem: tunc idem contingit tel-luri, quod planetis caeteris primariis, vt sol omniumillorum,& sic etiam telluris motor existat; singulos,&Eceesic