Band 
Libri IV-VII.
Seite
736
JPEG-Download
 

736 EPITOMES ASTRONOMIAEQuo indicio scimus in Hypothesibus Copernici, planetamaliquem esse Directum, Stationarium, velretrogradum?Planeta, superiorum& tellure tardiorum vnus,tunc videtur esse directus; quando proximorum die-rum lineae visiuae seu lineae apparentis motus planetaesese mutuò secant intra terram& planetam, vel in cen-tro terrae, vel retro terram, in plagam à planetâ diuer.sam: tunc verò videtur stationarius, quando lineaeduae dictae sunt parallelae; tunc denique retrogradus,quando sectio cadit vltra plan etam. De inferioribussuo loco agetur: habent enim plerasque rationes con-trarias.In apposito schemate, sit E. sol ABC. orbis magnus seuOrbita telluris, diuisa in arcus diurnos, OPK. onbita vniuè superioribus, terrae orbitam includedens, diuisa in arcus pla-neta