LIBER SEXTVS.759ab annuo circuitu orbis terrae trahunt; deprehendi-mus, etiam hos planetas, ad normam caeterorum, cir-cumire solem, motibus eccentricis à sole, velocesqueesse, cùm sunt soli propinqui, tardos, cum ab eo remo-ti, in proportione duplâ, angulorum, in centro solis,quos ipsorum diurni eccentrici subtendunt.2. Motu verò composito ex vtraque inaequalitate, quicompositus motus prior incurrit in oculos, apparentvelocissimi, cùm matutinis horis incipiunt se conderesub solis radios, aut cum horis vespertinis exeunt ex iis;quibus phasibus tres superiores carent. Cùm verò velvesperi occultantur, vel manè emergunt,(quo casu tressuperiores erant velocissimi) inferiores contrà fiuntstationarii, scilicet post elongationes maximas vesper-tinas,& ante matutinas; intermedio tempore fiunt re-trogradi, rursum in coniunctione cum sole, quae esthis inferioribus, loco oppositionis cum sole, quâ ipsicarent; semper quippe currunt vicini soli, quem certisspaciis nunc antecedunt, nunc sequuntur, subinde adipsum redeuntes. Venus quidem longissimè à sole pro-greditur,& pauciores stationes conficit, totiesque&soli copulatur: Mercurius breues excursus habet,&crebrô stationarius fit, crebrò soli iungitur, eoque raròapparet.3. Quod attinet motus in altum: etsi non difficileest, illos animaduertere descendere versus terram, autfugere in altum; Venerem quidem arguente incrementummento corporis in certis locis, Mercurium verò, cele-ritate vel tarditate apparitionum occultationumque,quam oportet esse ex augmento apparenti corporis,vt fit in superioribus: tamen& haec obseruatio mul-tò est perplexior, quàm in superioribus: diu enim tor-sit Astronomos, apparens magnitudo corporis Ve-nerii, cum terris incedit proxima; quia haec magnitudonon respondere videbatur appropinquationis Mini-mo interuallo, ex aliis argumentis elucenti: donec,Telescopio inuento, causa patuit.4. CausaHhh 4
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Band
Libri IV-VII.
Seite
759
JPEG-Download
verfügbare Breiten