Band 
Libri IV-VII.
Seite
772
JPEG-Download
 

772770EPITOMES ASTRONOMIAEMartem adeò velocem tardiùs assequebatur& supera-bat; sic etiam hîc genus tardior quàm Mercurius, ter-ram rarius& tardiùs assequitur, superatque.Quam causam assignas quod magnitudo apparens Vene-ris non proportionatur eius appropinquationiad terram ter omnia?Quia Venus; progressa vesperi ex solis radiis, plenoorbe lucens, eamque speciem diu retinens,& descensuaugescere visa, tandem statione vespertinâ peractâ,paulatim, vt luna, deminuitur in cornu exiguum, wttanta nequaquam appareat, quanta, si pleno vultu lu-ceret, apparitura fuisset in hac propinquitate.Vbi sunt nodi& limites inferiorum,& quiseorum motus?Veneris quidem Nodos Ptolemaeus posuit in Apsi.dibus à se dictis, Veneris scil. in Gr. 25.& Ascendentem, in 25. u Descendentem; vt fuerit Boreus limesllineâ ex sole per illum eductâ in Gr. 25.& Mercuriinodos similiter in Apsidibus, Ascendentem in 10. d.descendentem in 10. V, vt limes Boreus fuerit in Gr10. p. Haec enim vis est duplicis illius inclinationis,quam ait Epicyclum facere, qui nobis hic Eccentricus. Quomodo verò ista ex obseruationibus deduxerit,& à quibus, non indicat. Hodie Nodus AscendensVeneris est in Gr. 12 1/2. II, Mercurii in G r. 13 2/2. 10. oppositi in locis ex sole praecise oppositis: limes igitur Bo1 mreus illi quidem in 12 1/2. 11y. huic in 132/3. Ex sole edu-ctis lineis.Quantum igitur ad Venerem, congruit& illa cumcaeteris, quòd nodum habet sub fixis tardissimo moturetrogradum, sub ecliptica verò in consequentia eun-tem. At Mercurii nodi ient hoc pacto etiam sub fixis inconsequentia. Itaque iure suspecta est traditio Ptolemeiquoad