allo EPITOMES ASTRONOMIAQuid facit inaequales menses synodicos? &quantum?Inaequalitas motus vtriusque sideris, tam solis, quàmlunae. Nam causa solis, aestate, cum est tardus eius mo-tus circa suum Apogæum menses proueniunt breuiores, quia luna solem citius assequitur; hyeme cit.ca solis perigæum, menses sunt longiores, quia tat.dius luna solem velocem assequitur. Rursum causâlunae, tarda cum sit in Apogaeo suo, velox in perigaeo:tardius igitur illic, quàm hic, caeteris paribus, conficit residuum illud, quod illi superest ad solem supraconfectum reditum Anomalicum. Compositis igiturin vnum causis, cùm sol est perigæus, luna Apogæa,mensis est ferè 30. solidorum dierum, efficiunt enimhorae tantum 4. M. 23. Vicissim cum sol Apogaeus, lunaperigæa, mensis habet dies tantum 29. Horas 6. M. 42Quod si à Quadra numeremus ad quadram: maioresse poterit mensium inaequalitas. Apogaea vero lumi-naria faciunt mensem D. 29. H. 15. 7. pr. longum, pengaea D. 29. H. 10. 24. pr. longum.DE INAE QVALITATIBVSMENSTRVIS.Quibus nominibus distinguis duas residuas men-struas inaqualitates?Rior dicatur temporanea, posterior perpetua. Priorenim non ideò mentrua dicitur, quod singulismensibus redeat, sed ideò, quia non nisi causa illumi-nationis, quae mensem facit oriatur; non manet igitureiusdem quantitatis in omnibus lunationibus, sedpaulatim in sequentibus mensibus euanescit: altera quantitatem obtinet eandem, per omnes lunatio-nes constans, & sic duplici nomine menstrua dicitur,& quia est ab illuminatione, quae mensem facit, &quia singulis mensibus redit eadem.
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Band
Libri IV-VII.
Seite
790
JPEG-Download
verfügbare Breiten