822 EPITOMES ASTRONOMIAaffectionum nonnullae, sub nomine passiones plane-tarum, quâ voce latinâ redditur Graeca, πώῳ, pauloaptior. Nam est fictio Astrologica, quasi planetae ipsiverè afficerentur omnibus iis, quae visus sibi de illisimaginatur; quod tamen de paucissimis accidentibusverum est.Quae sunt illa, quae communiter omnibus accidunt, pro-pter causas tamen diuersas?Quòd tardi vel veloces, aucti vel minuti numerofiunt.Quando tardus dicitur planeta, quando velox?Sumuntur haec accidentia secundùm respectum admotum cuiusque medium, tanquam ab aequinoctieconsideratum: siue propria cuique sit causa tarditatisvel velocitatis ex eccentrico; siue aduentitia ex orbismagno. Vbi retrogradatio& stationes accensentur etriam sub accidens, tarditatis. Etsi hae affectiones retro-gradationis& stationum etiam seorsim priuato iuteinter παῖν vel passiones planetarum referuntur: sedcùm non sint omnium planetarum,& sint vnius or-bis planetarii, magni dicti, effectus: ideo tanquam adipsam veluti essentiam motuum pertinentes, iam soprà apud Theorias eorum, quos attinent, sunt expli-catae. catætapparentiumcompositorum Quando verò dicuntur aucti numero, quan-do diminuti?Cùm in pluribus vel paucioribus gradibus eclipticae deprehenduntur, quam fert calculus motus mediihoc est, cum vel prostaphaereses ambae, Eccentriciorbis magni(vel in luna, solutae& menstruarum siueluminis) vel saltem maior illarum, illic adiectoria fuerit, hic subtractoria, id quod promiscuè tardis vel veilocibus, vel etiam stationariis& retrogradis acciderepotest.Quanam,
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Band
Libri IV-VII.
Seite
822
JPEG-Download
verfügbare Breiten