Band 
Libri IV-VII.
Seite
826
JPEG-Download
 

826 EPITOMES ASTRONOMIAESi lunae lumen esset à sole; videremus in illa vt in specu-lo solis imagunculam semper rotundam?Siquidem luna superficiem haberet politam, instanspeculi: quo negato, non sequitur illatio. Conspicimus enim in terra quoque parietes longinquos inte.gros, beneficio luminis solis, quos sole nubibus tectonon conspicimus: & tamen in illis parietibus non vi-demus solis imaginem.Quae figura est illuminationis lunae à sole?Cum globosa vterque figura sit, minori tamen lu-na Diametro, vt quae lib. IV. fol. 484. nonam & quin-quagesimam demum partem occupat de solis diametro: igitur paulò plus haemisphaerio lunaris corporis,illuminatur à sole, quouis momento: terminat veroilluminationem circulus qui hinc circulus illumina-tionis dicitur, distatque à circulo maximo sibi paral.lelo, in Nouilunio quidem apogaeo, minutis 15. de vnogradu circuli maximi in luna: In pleniluniis verò vitdimidio scrupulo minus. Vide rudem huius illuminationis picturem libro I. fol. 50. vbi lineae parallelae in-dicant radios solis, velut ab infinito interuallo allabentes.Sesemper Haemispharium coque amplius de globo lunae & cu-iuscunque planetae illuminatur à sole, quomodo igi-tur luna faciem suam mutarepotest?Quia etsi semper dimidia circiter pars globi illumi-natur; ea tamen non semper ad nos conuertitur totaQuod verò non de ad nos spectat; hoc neque videripotest, sed latet post globum in parte auersâ.Quantum igitur de globo lunae vel syderis spectatdeorsum adoculum?Rursum dimidia globi pars, paulò tamen minus.Et in luna quidem apogaea, quando diameter corpo-