Band 
Libri IV-VII.
Seite
911
JPEG-Download
 

LIBER SEPTIMVS.911Atqui non licet in Hypothesi Copernici terrae centrumponere immobile in centro Mundi?Verum est: Linea axis terrae, continuata vtrinque vsquead fixas, circumfertur sanè circa solem insitu ipsiparallelo: describitque vtrinque inter fixas orbiculos, æ-quales orbi magno circa solem, quales orbiculos apudE.F.vides expressos:& quando pars lineae axis septen-trionalis, est proximè polum septentrionalem Patunceiusdem pars australis est remotissima à polo australi:& per compensationem, quando in opposita parte an-ni pars illa longissime discessit à P. pars ista proximèpolum australem accessit. Veruntamen hi orbiculi apudE.F.tam sunt exiles, respectu immensae fixarum ampli-tudinis, vt vix aequent quinquagies millesimam dia-metri, vide lib. IV. fol. 493. Quare omnes isti omniumannorum orbiculi EF. concathenati inter se, pro cir-culo simplici EFM. possunt haberi: estque perinde, ac siterrae centrum in ipsissimo Centro Mundi quiesceret.Tres ergò motus in vno globo Telluris statui?Tres omninò, si omnia excutimus, verùm sub-iectis distinctos non minus quàm tempore. Vnus estcentri circa solem annuus de quo, libro VI. alter estàxis inclinatio sæcularis super centro corporis, de quohic agimus: tertius est corporis diurnus circa centrum& axem quasi immobiles, de quo, libro I. Omniumtrium inter se permixtorum exempla sunt in Turbinelib. I. fol. 113.Quam huic inclinationi axis causam assignas,seu quem motorem?Potest esse illa facultas animalis, quae globum circasuum axem torquet; sed quae hactenus quidem instru-mentis corporeis,& dispositione fibrarum contenta,nunc mente vtatur insuper:& de hac causa mentiofurt iniecta libr. I. fol. 124. Talem etiam concessimusmotui Apsidum, libro IV. fol. 598. talem motui latitu-dinis administrando fol. 608.Poest

sibi.