Band 
Libri IV-VII.
Seite
924
JPEG-Download
 

924 EPITOMES ASTRONOMIAQua via fuit inuestigatus iste motus?Simplicissima ratio fuit ista; quod cognitâ fixae E-clipticae vicinae latitudine, obseruarunt eius declina-tionem latitudinem enim supposuerunt constantem:at declinationem inuenerunt variari per saecula, videlib. III. fol. 359. Ex declinatione locum ab interventionecollegerunt. Operosiorem viam per D & P & O, videlib. III. fol. 341. & G45.Quid ex processione punctorum aequinoctialium redun-dat in motum solis ratione squeanni?1. Cum sol progrediatur sub fixis, aequinoctialia &tropica puncta retrocedant a fixis, obuiantia soliiam appropinquanti: hinc est quod sol, citius ad tro-pica veniat, quam ad fixas, cum quibus erant tropica,in principio anni. Itaque tropicus annus hinc fit bre-uior quam siderius: & per consequens sidera ipsa cumsuis emersionibus & occultationibus, tempestates an-ni pristinas deserunt, deque aestate in Autumnum, &c.transeunt. De hac materia est pars vltima libri III.2. Cumque praecessio tropicorum sit inaequalis seuparum, secundum Hypothesin, seu multùm secun-dum obseruata Ptolemaica; hinc etiam anni tropicifi-unt nonnihil inaequales, cum siderii sint aequales.Nihilne accedit ex motu solis, quod inaequalitatemannorum adiuuet?Equidem & siderius & tropicus annus variantur obprocessum Apogaei solis in consequentia, vndefitvtaliae atque aliae solis aequationes incidant in punctaaequinoctialia & tropica; Et sic siderius vno, tropicusduobus nominibus fit inaequalis. Verum haec posterior inaequalitas obtinet tantummodo respectu ceruannorum initii, compensaturque peroppositum initi-um sumptum. Verbi causa à Ptolemaeo ad nos breuiusculus quidem fuit annus tropicus caeteris paribus,