LIBER SEPTIMVS. 927diculo, omnium aetatum aequinoctia: vt appareat, ae-qualiter illa anticipent per aequalia tempora, ansecus.Quot annos requirit haec anticipatio, quoad diemvnum conficiat?Punus Hipparchus machium definiuit trecento-rum annorum, ductus coniecturâ Cycli sui seu an-ni ciuilis lunaris, quam Periodum Callippicam su-pra nominauimus, vtpote in qua vidit etiam luna-res motus in 304. annis vnum diem anticipare. Cre-didit itaque si in 304. annis ciuilibus Solaribus et-iam vna dies eximatur; tunc illos solares exactè ad-aequari totidem lunaribus. Hanc Hipparchi opi-nionem Ptolemaeus retinuit, nimis secure, vt Tchoni Braheo visum; sed ipse Ptolemaeus visus esteam comprobare suis etiam obseruationibus; de qua-rum fide supra. Statim enim post Ptolemæum est de-prehensum, longè celeriùs vnam perire diem. Itaquesi dissimulemus vnum Ptolemaeum, constabit sibi ra-tio aequalis ab Hipparcho per Proclum, Albategnium;Persas, Arabas, Hebraeos, Germanos vsque ad nostratempora; quae in 134. annis vnam diem, in 400. tres diesaequinoctia anticipat; quod quam proxime expri-mit ordinatio ciuilis anni Gregoriani: vt est lib. III. fo-lio 277.Vnde accersita est Romam anni Iuliani ratio?Quantitas eius, dierum 365. cum quadrante, quiquatuor exactis annis conficiebat vnam diem supernumerarium ab antiquissimis temporibus fuit obser-uata à Graecis, forma tamen alia. Iulius itaque CæsarRomanam ei togam induit.Quam rationem secutus est Iulius Casar in constitu-endis Mensium suorum initiis?Calendas Iulias, mensis à se dicti, voluit dici diemillum
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Band
Libri IV-VII.
Seite
927
JPEG-Download
verfügbare Breiten