304 Responsio ad Objecta
Rabbinis, ut sunt secundi in procudendis fabellis, istudcommenti sunt,non LXXII. sed quinque tantum fuistc inter-pretes, qui quinq; tantum Moysis verterint aut descripserintlibros. Quapropter si mistis nugis & Josepho & cetero-rum scriptorum testimoniis satisfacere velimus, omninostatuendum est LXX. interpretes omnes veteris Testamen-ti vertisse libros, aut saltem emendasse antiquiorem ver-sionem, quod perinde est ac si ipsi vertissent.
De Sibyllinis fatis jam diximus, ut & de loco Aristaei,cujus mentem me assecutum este negat. Verum uter no-strum melius verba ejus sit interpretatus, judicent illi quiGncce sciunt.Nec minusest mirificum quod deinceps sequi-tur,ubi causam reddere conatur,quare Grarca versio LXX.suerit attributa interpretibus. Ideo nimirum hoc factumputat, quod approbata suerit a LXX. judicibus, qui Sy-nednum constituerent Hierosolymitanum, non autem quodä totidem sit conscripta interpretibus. Atqui si ab uni-verso approbata fuerit Synedrio, qui fieri potest ut men-dosa minimeque fuerit exacta? Quid obstat, ut qui fuereapprobatores, iidem quoque suerint interpretes ? Profectodum impugnat vir doctistimus versionis hujus veritatem,argumento eam adstruit quam solidissimo. Sequenti de-inceps capite, & paslim alibi, dicit Origenem plurima locaimmutasie & corrupisie in versione LXX. interpretum,quam Hexaplis & Tetra piis suis inseruerit. Atqui negatIjoc ipse Origenes, qui pluribus in locis integram & fide-liter descriptam hanc versionem se exhibuisse adfirmat, &verum hoc este testantur complura que supersunt vetustaexemplaria asteriscis & obeliscis Ori gen is notata, in qui-bus integra semper LXX. interpretum exhibetur versio,addito obelo, si quid in hae versione occurrat, quod nonsit in Hebraeo codice; aut asterisco, siquae verba ex aliisinterpretibus, & praecipuae ex Theodotione sint apposita,quae in Hebraeis inveniantur codicibus, & absint ä Graecis.Ne una quidem possit ostendi litcra, quam vel omiserit.aut immutarit Origenes. Errat