328 Responsio ad Objectafit mentio. Absque illis istorum ne quidem nossent no-mina. Et undenam habeant miseri, cum nullum istorumtemporum habeant scriptorem, vastoque adeo hiatu inter-cepta sit illorum historia, ut nullis machinis, nullis instru-mentis, nulla denique ratione majorum suorum facta &gesta contingere & reparare possint? Nisi gentium & illo-rum qui e gentibus Christo crediderunt conservatae fuis-sent memoriae, ne vel Moysis quidem vel Abraham! fuper-cstet nomen: aeque illud ignotum Judaeis, Samaritis &Saracenis cslet, quam illis qui in media vivunt Brasilia.Ad orales, ut vocantur, traditiones confugere, id demumest palam ineptire. Ab ipsis etiam prudentioribus illaeexploduntur Rabbinis. Nec tamen eo haec ä me dicun-tur, quod Rabbinos omnino negligendos esse existimem,quin potius laudo, qui & illorum quoque consulunt scri-pta. Non quod aliquid solidi iis subesse existimem, sedquod-falsae hypotheses ad cognitionem veritatis, non uti-les tantum, sed & quandoque sint necessariae, uti noruntqui aliquid in geometricis & numerorum profecere scien-tia. Est quidem magna veritatis virtus, illa ipsa tamenhumani ingenii pravitate saepe aut dubia fit, aut peni-tus obruitur. Hoc autem ne fiat, eadem observanda ra-tio eademque tenenda est via, quam prudentes sequunturjudices, ut nempe utriusque partis committantur & exa-minentur testes. Cum enim simplex & sibi constans sem-per sit veritas, eorum vero qui eam oppugnant, vix aliocertiori remedio deprehendatur malignitas, quam si diver-sa, sepeque sibi invicem contraria edant testimonia : fietut sic quoque triumphet veritas, quantoque plures quan-tumvis iniqui audiantur testes, tanto major oriatur lux,tantoque magis patelcat calumnia. Producantur itaquepartis utriusque testes. Qui pro veritate versionis anti-quX testimonium edidere, primo sunt LXX interpretes,plerique inter se convenientes, & lingux Hebrtes peritif-iimi, utpote etiamnum superstitis: omnes antiqui Judxi,
tam