Buch 
Isaaci Vossii Variarum Observationum Liber
Entstehung
JPEG-Download
 

332« Responsio. ad Objecta

rem Apostoli ad Corinthios epistolam, simulque mirificam& Christiano indignam de LXX interpretibus digressio-nem ; non erit ab jnstituto alienum, si de ea quoque non-' nihil dicamus, ut videant lectores, quem fructum & quaespolia ex nimia Thalmudis lectione reserant Christiani ho-mines; & in quos labyrinthos & inexplicabiles'se conji-ciant errores, qui Rabbinos hostes Evangelii, Evangelio-rum faciunt interpretes. Quamvis vel ipse titulus stupo-rem incusserit, minufque mihi peccaturus videatur, quiex Alcorano, quam qui e Thalmude exponat Evangelia;longe tamen major subiit me admiratio, ubi cognovi nontantum Philoni, Joscpho, & omnibus qui illos praecessereJudaeis, sed & ipsis quoque Evangeliis praeferri auctori-tatem Thalmudis, non modo in explicatione S. Scripture,sed & in iis quoque rebus iifque historiis quarum certa,continua & indubitata fuperest memoria in scriptoribus,qui vel interfuere, vel proximi illis, quibus res gesta: fuere,vixerunt temporibus, cum contra plerique Thalmudiscompilatores mille minimum annis fuerint posteriores, necin alienis tantum, sed & in suis quoque adeo imperitisint rebus, ut nusquam tanta inscitia & barbaries, quantain istorum passim occurrat libris. Ex ista tamen barbarie& caeca caligine suppetias novi Testamenti scriptoribusafferre Thalmudicus iste conatur commentator, aesi luxEvangelica fiat illustrior si nebulis inficiatur Rabbinicis.Omittam, jam ea quae habet de decem Israelis tribubus,quas a his mille annis frustra quxsitas, & fern per frustraquaerendas, e Thalmude producit, describens urbes, loca& stationes, in quibus purior, ut loquitur, Hcbreorum-sanguis & spes Israelis etiamnum regnent, regnaturi donecveniat Messias, quem Judaei ex hoc regno proditurumcredunt, non autem ex vilissima ista populi Judaici partequae Esdram secuta sit, in qua natus sit ChristianorumMessias. Pretereo quoque expositionem de dodecaphyloapud Apostolum, ac si Christiani fuissent ante Christum,