Buch 
Isaaci Vossii Variarum Observationum Liber
Entstehung
JPEG-Download
 

Objectiones Responsio. 369

Iterum ad Postellum & nescio quas aliorum me relegarineptias, ac si non sufficiant Simonian®. Multa dein ha-bet de canonicis, apocryphis & hagiographis scripturis,quae siquis excutiat, nullum tamen laboris & patienti®seu fructum seu mercedem referet. Multos quidem citattanquam testes, & sane potuisset etiam centies plures pro-ducere, sed nihil ad institutum facientes, cum omnes A-quila sint posteriores. Debuisset vel unum aliquod ex an-tiquioribus Judaeis vel Christianis depromere testimonium,quo ista Scripturarum divisio quam commcntuscst Aqui-la, aut qui ejus aetate vixere Judaei, aliqua filtern ex parteconfirmaretur. Verum ne unum quidem in illis invenias,qui vel canonicorum S. Scripturae librorum, vel hagio.graphorum vel etiam apocryphorum eo quo vulgo expo.nunt sensu, fecerit mentionem. Altum apud omnes silen-tium, unde clare fatis cognoscas Aquilam primum suissequi divisionem istam introduxerit, quem temere secutisunt non verpi tantum doctores, quos P. Simonius fatisinepte recutitos vocat, sed & multi e Christianis. Quoddein Sixti Senensis probet sententiam dividentis S. Scri-pturas in libros protocanonicos & deuterocanonicos, necin eo viros doctos consentientes habebit, qui merito istius-modi contra usum & naturam linguae Graecae conficta ex-plodunt vocabula. . Rectius multo faciemus si ab omnibusistiusmodi abstineamus divisionibus & primorum Christia-norum & Judaeorum veterum sequamur exemplum, nonAquilam & Judaeos posteriores, qpi solis Hebraicis totamScripturam includunt libris: quorum si admittamus de-creta, jam ne Evangelia quidem, praecipua Sacrarum lite-rarum pars, & vclut Sacri operis complementum & apex,libris erunt annumeranda canonicis. Sed negant quidamEvangelia ad vetus pertinere testamentum. Verum nonsunt Christiani qui jubentibus Judaeis Vetus ä Novo avellipatiuntur testamento, cum prioris veritas & auctoritas to-ta pendeat ahEvangeliis. De intermediis libris, fatis jamdiximus. B b b In