Band 
Tomus I.
JPEG-Download
 

8 PROLEGOMENA.

Alcalanum pro totidem diversis MSS. citaverit, cum non sit nisi unica, eaquetypis vulgata, Editio.

ip. Scriptores Graeci interdum apponunt, quo Anno scriptus Codex fuerit:numerant autem a Mundi Ortu ad Christi nativitatem annos fyo8. & ita por-ro. Suspicor tamen, alicubi numeros aut male positos, aut male excerptos este,,ut Codex antiquior videretur.

20. Denique de iis qui Varietates Codicem scriptorum annotarunt, conside-randum est, utrum codices suos accurate contulerint, et eo quidem consilio, utomnia, quae in schedis collecta habebant, cum publico communicarent, & u-trum omnia a Typothetis sine aberratione fuerint expressa. De Erasmo , Stepha-no & Beza certum est, eos minimam varietatum, quas in codicibus repererant,partem edidiste; quin & Stephanum , praeter eas quas in Editione ani 1550. ex-hibuerat, multo plures, ex OB avo inprimis codice suo, cum Beza communicas-se: Bengelius vero Selectum Varietatum a se factum este ultro fatetur. Pleri-que omnes ante Bentlejum rarislime annotarunt, ubi ordo verborum alius erat inscriptis atque in editis. Praeterea, ubi varietas lectionis sive additio erat pro-lixior, eamque plures codices exhibebant, ita tamen ut & ipsi in verbulo aut or-dine verborum variarent, Stephanum brevitatis causa , unius codicis lectioneexposita, reliquorum codicum, neglecta levi illa inter se varietate, numeros appo-nere consueviste: eum vero qui operis Typographicis praefuit saepissime in nu-mero codicum, aliquando etiam in notis obelorum, aberravisle deprehendi.

Unum addo, quantumcunque quis omnia & accurate notare & edere sibi pro-posuerit, non tamen existimandum est fieri poste,ut nunquam labatur atque er-ret. Qui in his se exercuit, eundemque codicem bis contulit, experientia edoctusita este fatebitur. Quin etiam testor, me,cum codices plurescontulissem, multosStephani , Bezae &c Millii , qui eosdem prius contulerant, errores animadvertisse:meos etiam alii, sedfortaste pauciores, ostendent. Summam enim owtps£e«.v praestareimbecillitas humana non permittit. Si cui testimonium meum suspectum est, adeateditionem L. Annaei Flori ä Cl. ‘Dukero nuper procuratam, inveniet in tam bre-vi libello viros summos 1 . Gruterum & CL Salmasium , plus centies ex CodicibusPalatinis, & inprimis ex Codice D. Nazarii t quos uterque suis oculis usurpa-verat, diversas & inter se diffidentes unius ejusdemque loci lectiones afferre. Siquis ergo putaret, ubi duo viri docti duas ejusdem loci diversas lectiones affe-runt, eos non uno eodemque Codice usos fuisle, saepius & falleretur et falle-ret. Potuit enim id accidere vel ejus qui contulit vel Typographi errore.

Haec ideo observo, quia & vera sunt, & si ignorentur, non solum in er-rores conjiciunt, verum etiam studium omne errores tum suos tum aliorum e-mendandi extinguunt.

De Codicibus Evanoeliorum Graecis veteribus.

A. A Gmen ducat Codex ALEXANDRINUS dictus, quem, a Cyrillojf-jL Lucari Patriarcha Constantinopolitano dono datum Carolo I. RegiAngliae, Thomas Roe ex legatione Turcica redux Londinum attulit sub annum3628. in Bibliotheca regia ad hunc usque diem custoditum N°. m.b. Codexest Veteris Novique Testamenti Graecus membranaceus in folio; singulae pa-ginae duas exhibent Columnas, quarum singulae quinquagenis circiter constantlineis. Innotuit iste Codex primo per Patricium Junium Bibliothecarium Usle-rio, Grotio, Hammondo, & per hos Pricaeo atque Curcellaeo* deinde exeodem Alexander Huiffus diligentius Variantes Lectiones collegit, & in Poly-glottis Londinensibus ediditj novissime etiam a Millio,8t post hunc, ameiplbLc R. Bentlejo studiose cum editis collatus est.

Temporum injuria accidit , ut iste codex capite truncaretur usque ad Matth.

Cap.