21
PROLEGOMENA.
Lectionem receptam a secunda manu adscriptam, neque curavit indagare autannotare, quid a prima manu suisset, quod nec alibi unquam fecit. Ipsius ve-ro MiUii testimonium duplex est, in priori &c mecum &c cum veritate consensit,in posteriore a se ipso & a veritate discdfit. Aut probet Censor, Militi oculos,cum locum prima vice inspiceret, hebetiores, secunda vero acutiores fuisle. Mi-hi quidem observatio secunda Millii semper & anxie quaesita & nimis subtilisvisa est: auxerunt suspicionem haec ejus verba, quibus confidenter affirmat, seluculentiora multo lineolae exitis fi evanidae veftigia habiturum , nifiobflaretlitura lineolae illi superinducta , quod non este testimonium dicere, sed temereconjecturam facere, vel ipse Censor meus, si sibi constat, fateri cogetur. Quodsequitur de eruditione eorum, qui hunc Codicem inspexerunt, non solum estfl«r/>o<7(hovu<ruv, quod Censor pro sua singulari eruditione agnoscit, sed etiam so-phisticum. Nisi si probet, Episcopo aut Doctori Theologo, praesertim si librosediderit, semper palmam eruditionis este tribuendam, eumque, qui nec Epi-scopus nec Doctor nec librorum Autor sit, etiam inauditum contemnendum at-que condemnandum este. Addit: Duo isti viri potuerunt Codicem inspicerefi accuratissime conjiderare. Annon & ego POTUI? Sed non quaeritur quidpotuerit quis facere, sed quid fecerit, & uter Codicem accuratius examinaverit.Pergit: contra eos flat juvenis audax fic. Si crimen est, nihil veri non di-cere audere, St nihil falsi dicere audere , habebit me confitentem: illud porrosciat me, quae Juvenis in Codice Alexandrino vidi, eadem iterum vidisle, &pervidisse, cum annum aetatis quinquagesimum quartum agerem.
Quod deinde fingit de lineola veteri , cui nova ita fuperinducla fit , ut veterisnihil amplius appareat , & fecum pugnat, &c testimonium Millii , ad quod ipseprovocavit, elevat. Si enim omnino nihil videri potest, quid vidit Millius ? autquam fidem meretur, ubi se aliquid vidisle affirmat? Hoc figmentum de lineo-la vetere per novam abscondita insignem prodit Censoris tum imperitiam tumaudaciam, qui codicem Alex, quem nunquam vidit (quippe qui nec Angliamvidit) contra omnium oculatorum testium fidem desenbit, qualem vult, nonqualis est, atque ita cum umbra sua colluctatus argutatur non aliter quam si coe-cus de coloribus loqueretur. Quoties enim in hoc codice litera 0 a prima manuscribitur, semper repraesentat circulum, diametro utrumque ejus latus dextrum &sinistrum tangente, & per centrum ducta, in duas partes aequales divisum, quodex speciminibus apud IValtonum , Grabium , Montfauconium St Millium ex-hibitis cuivis patet: P. vero Junius , cum locum corrigeret, inscripsit circulolineolam, quae nec latera circuli tangit (ut nunc Theta typis editur, quotiesnominis proprii est litera prima) nec per centrum transit, sed vel casu vel stu-dio supra centrum paulo altius est evecta. Ex quo manifestum est, hanc novamlineam non obstare, quo minus antiqua diametros integra & in centro & ad la-tus dextrum & ad sinistrum conspici posset, si omnino olim fuisset scripta. Egoquidem, qui cum venia Censoris oculis meis credo, veteris lineae nec volamnec vestigium deprehendi: quid Millius viderit, mox dicam.
In fine censor vitio creatus, ut aculeum infigeret, conjunxit suspicionem Socinia -nismi fi Libertinismi , quaesunt a.oWa.Ta ., quis enim unquam audivit, autSoci-nianos studium virtutis extinguere & flagitiose vivere, aut Libertinos pro divinaScripturae autoritate asserenda St pro Religione martyrium pati ? Imo si fateri licet*mihi haud paulo justior suspicio est, Libertinos potius in legionibus eorum, qui proreceptis vel Opinionibus vel Lectionibus pugnant, militare. His,enim, &; qui-dem solis, licet impune adhibere sophismata, conviciis eos quos oderunt pro-scindere, audacter calumniari, & affectibus impotenter indulgere: quod certeLibertinorum est, nec Veritati nec Virtuti studentium. Quid dico impune? an-non
* Nota. Fac, ut per chartam pellucidam litera £, rS O., hic poftremo posito, in aversa pag. 22 .respondens, tibi appareat,& habebis repraesentationem Scripturae Codicis Alexandrini. * Q