Band 
Tomus I.
JPEG-Download
 

22

P R O L E G O M E N Ä,

non inveniunt, qui eos laudant, atque immodestiam eorum fiduciam bonae causae& zelum pro causa Dei appellare non verentur ? Deinde Censor aperte mutatstatum Quaestionis , quae erat, quid hic in Codice Alexandrino a prima manuscriptum legatur, a qua, meo saltem judicio, diversissima est Quaestio: utrumLectio Codicis Alexandrini sit Vera Lectio? Denique haud obscure significat Censor,omnes, quotquot hoc loco non legunt ©eos l<pct.npa >%, Socinianismi <& Liber-tinismi suspectos esse; quae suspicio est & falsissima &c iniquissima. Si rationeagere vult, demonstret, vel per Lectionem ©eos opinionem Socini, vel per lec-tionem o &c os sententiam orthodoxam everti: ego in teri m testimoniis pugnabo,& quaeram ex eo, quid judicandum sit de tota Ecclesia Latina, Syra & Ae-gyptiaca, de M. Luther o , cum primam Editionem N. T. Germanici procu-raret, de Viris Illustribus H. Grotio &c 'J. Newtono multisque aliis, qui nonS'eos sed vel as vel a legerunt ? Sed piget ineptiarum. Verissime Cicero: Qui semel'verecundiae limites transierit , eum bene & naviter oportet esse impudentem.

Redeamus ad rem. Milho adstipulantur tum Henricus Walt onus , in notisad Clementis Romani epistolas A°. 1718. editis p. 27. „ In hoc Manuserip-„ to (seil. Alex.) dubio procul semper legebatur ©C etpavepaf))?, quod, si quis„ eum accuratioribus oculis inspexerit, ei facile constabit, licet illo in loco, nec„ non in aliis haud paucis, Junius, diligentia minime probanda, recentiore„ calamo utrinque lineam duxerit”: tum Jo. Berriman Distertat. in i.Tim.III. 16. Angi ice A°. 174,1. scripta p. iff. „ Omnibus his restimonius addo,„ me ipsum etiam saepius, idque accurate hunc Manuscriptum Codicem exa-„ minasse, & licet nudis oculis nunquam potuerim deprehendere ullam partem,, veteris lineae transversae, nec alii qui me erant perspicaciores, vitro tamen„ adjutum, & radiis solis librum illustrantis, partem veteris lineae ad sinistram„ novae intra circulum videre potuisle idem mecum viderunt eodem tempore„ duo alii, quorum alter non ad sinistram partem solum verum etiam ad dex-„ tram veteris lineae vestigia invenire potuit”. Haec cum legi stem, & antebiennium Angliam repetii stem, rogavi amicum veterem, ut me in BibliothecamRegiam deduceret* quod cum feci stet, & hunc Codicis Alexandrini locum at-tentb oculo, non nudo solum, verum etiam vitris haud unius generis armato,perlustraslet, pronunciavit, a prima manu nunquam aliter hic scriptum fuissequam OC: ego vero lineolam illam Millii & Berrimanni quaerens ad fini ßram,inveni quidem, sed cum eam amico demonstrare vellem, non potui, quia eva-nuerat Cumque alternis illa lineola modo appareret, modo dispareret, et ego hocphasmate non parum percellerer, Amicus meus, qua erat sagacitate, causam statimindagavit, ostenditque illam lineolam non in ea pagina ubi legitur % \q>a.npSSy \,sed in aversa pagina ubi legitur zar’ LLitkm i.Tirn. VI. 3, este scriptam, &constituere partem literae primae * vocis twtStw. Quoties enim libro in mensaposito folium, quod considerabamus, foliis sequentibus ita impositum erat, uttotum folium proximum contingeret atque tegeret, lineola illa conspici nonpoterat, quia membrana erat opaca: quam primum vero folium illud ita erigeba-tur, & a sequentibus separabatur, ut utraque pagina luce illustraretur, non haectantum paginae aversae lineola, verum integrae literae & voces per membranampellucidam conspiciebantur. Porro, si arcus literae g , quae extat in aversa pagi-na, accurate incideret in circulum nostri O, tunc linea transversa repraesentaretdiametrum nostro O inscriptam, sicque 0 efficeret: cum vero arcus ille literaeG incidat in centrum nostri O, linea illa tantum conspici potest in parte fini-stra , licet ultra circulum aliquantum protendatur.* Haec est illa Helena, proqua digladiabantur ‘Phrygii. Perpende haec mecum, Lector benevole, & mi-rare, tantos fluctus in simpulo excitari potuisle.

B. Co-

* g * Vide notam paginae 21. subjectam.