28
PROLEGOMENA.
I
Quae ideo adnotavi, tum ne quis frustra in illo Codice quaereret, quae ibi noninveniuntur: tum ut perspicaciores plura detegerent; saepe enim ob summam reidifficultatem voces obsoletas eruere atque aslequi legendo non potui.
Ad Hebraeos VII. 7. in margine a manu correctoris legitur : 'eis tjjh vxajKanvpr» xv y<!j.w iv yy ; unde consequi puto, Codicem ipsum a prima manu ante scrip-tum fuiste, quam Fefhm Turificationis Mariae eiset institutum; id autem fa-ctum est A°. 542. Quod porro confirmatur ex convenientia tum characterumtum lectionum inter istum Codicem & Alexandrinum, quae tanta est, ut nul-lus dubitem, utrumque ejusdem aetatis atque originis este, hoc est, utrumqueex Versione Itala fuiste interpolatum. In eo etiam convenit iste Codex cum A-lexandrino 8e Vaticano, quod & Historia Adulterae caret, & ordinem Epistola-rum Pauli eundem servat.
D. Codex CANTABRIGIENSIS. Hoc Codice usum fuiste existimo Tho-mam Charkel five Heracliensem , cum A°. 61 f. Alexandriae Versionem Syria-cam alteram, auspiciis Philoxeni adornatam, cum Codicibus Graecis conferret,& Variantes Lectiones in margine annotaret. In eo enim margine plurimae val-de longae, addo etiam valde absurdae lectiones reperiuntur, quas frustra alibiquam in Cantabrigiensi codice quaeras, vid. Aci. VI. 10. VII. 21. VIII. 28.X. 17. (in editione Oxoniensi Millii) XVI. 35. 39. XVIII. 11. XIX. f. 9.28. XX. 23. Usus autem est Thomas Codice hoc integro, unde factum, utin postremis Alitorum Capitibus, ubi Codex nunc est mutilus , non paucas ex-hibeat Lectiones ejusdem h. e. tiroy)}/)S xoßfietTos. Probabilius mihi saltem videtur,Codicem Thomae Sc Cantabrigiensem este unum eundemque: quid enim neces-se est, alium similem atque gemellum creare, eumque statini ad nihilum redi-gere? licet, utrum eligas, res eodem fere recidat.
Ex yEgypto codex iste vel rediit vel primum allatus est in Galliam,quod dis-cimus ex Chrifliani ‘Eruthmari expositione in Matthaeum, qui „Vidi, in-quit, librum Evangelii Graece scriptum, qui dicebatur Sancti Hilarii fuiste,„ in quo primo erant Matthaeus &: Johannes, & post alii duo. Interrogavi„ enim Euphemium Monachum Graecum, cur hoc ita esset? dixit mihi: in si-„ militudinem boni agricolae, qui, quos fortiores habet boves,primo jungit”.Fuit autem Druthmarus iste natione Aquitanus, monachus postea Corbejensis,vixitque circa annum 840. Utrum vero Codicem in urbe Pictavorum, quae A-quitaniae pars erat, an in Claro Monte, an Corbejae viderit, non dicit: vidittamen, nisi admodum fallor, hunc ipsum Codicem Cantabrigiensem, qui unus& solus omnium Codicum Graece scriptorum hunc ordinem servat.
Postquam diu latuisset Codex noster, iterum in lucem productus est circa tem-pora Concilii Tridentini^quod conjicio ex Mariani Victor ii notis in Hierony-mum, in quibus citatur „ antiquistimus Graecus Codex, quem Tridentum at-„ tulerat Claromontarius Episcopus A°. 1746 is erat, ut ex Actis Synodicisconstat, Guilielmus a Prato, qui, ad locum Joann. XXI. 22. prout in Latinisexemplaribus legitur confirmandum, istius Codicis Graeca protulit, edu ctvrovSrixa {tmiv ovras , LWS ep^o^eu, fi eum volo fic manere , usque dum venio. Haecenim lectio hactenus in solo Cantabrigiensi reperta est.
Paulo post Robertus Stephanus amplam ejus fecit mentionem in editione N.T. A°. 1770. est enim ipsius Codex secundus, quem ita describit in praefatio-ne Graeca: to ß. Irw t 0 h ’lra.xlcc vtto rmv yfUTtpw kvnß?\.rßev <pt Am , in Latinavero & vetuflijfimum vocat exemplar in Italia ab amicis collatum. Potuit enimjure suo Codicem Italicum vocare, sive quod a filio ipsius Henrico tunc tem-poris Italiam perlustranti in ipsa Italia repertus, atque Episcopo Claromontanotraditus, sive quod T ridenti in finitima Italiae urbe aliquandiu asservatus fuisset.Este autem unum atque eundem Codicem Stephani secundum Sc hunc Cantabri-giensem elucet ex collatione Lectionum, quae tanquam ex duobus diversis Co-
dici-
J5
1