Band 
Tomus I.
JPEG-Download
 

prolegomena; 2#

«licibus hactenus prolatae fuerunt; non enim singulares modo Lectiones Sc huicCodici propriae utrobique comparent, sed & inseruntur subinde sat multa, quaenullus alius Codex agnoscit, ut sexcentis ex locis vix unus occurrat, ubi vel inuno apice inter se discrepant , ubi scilicet vel typothetam vel correctorem dor-mitaste apparet. Et quod in primis notandum, cum in Cantabrigiensi Codicehinc inde folia quaedam in Matthaeo atque Joanne , cum fex postremis Capiti-bus Actorum Apostolicorum, desiderentur, etiam Stephanianus secundus, quialias utramque paginam occupat, in omnibus illis locis nusquam comparet, ne-que ulla ex eodem lectionis varietas affertur; quae omnia sane in duobus simulCodicibus ita casu fortuito conspirare haud potuerunt.

Denique hunc Codicem praeconio suo nobilitavit Theodorus Beza , Cum N.T. suum ederet, cujus verba audire lubet: „ quid sit a nobis, inquit, in hac„ tertia hujus Voluminis Editione praestitum, sic paucis cognosce Multa —,, in priore quidem horum librorum parte i. e. in quatuor Evangeliis & Actis„ Apostolicis ex Manuscripto Graeco-Latino, ex D. Irenaei Coenobio Lugdu-„ nensi eruto, & majusculis utrinque literis descripto, tantaeque vetustatis Co-,, dice, ut ipsius pene Irenaei temporibus extitisle videri postit, nisi ex Graecia„ fuisle ante aliquot secula importatum ex aliis indiciis constaret. In posteriore„ vero, i. e. Pauli Epistolis ex alio paris vetustatis exemplari, in Claromonta-„ no apud Bellovacos Coenobio reperto, plurima non parvi momenti observavi-„ mus. Genevae xx. Febr. cid idlxxxii ”. In hac primum Editione frequen-ter ad istum Codicem verbis ejusmodi provocat: „ in meo venerandae impri-„ mis antiquitatis Codice, vetustissimum illud meum exemplar &c ”. Eundemtamen Codicem jam anno superiore Academiae Cantabrigiensi donaverat, cu-jus donationis sequens Epistola fidem facit a me ex Autographo descripta:

„ Inclytae modisque omnibus celebratissimae Academiae Cantabrigiensi Gra-3, tiam & Pacem a Deo Patre ac Domino nostro Jesu Christo. Quatuor Evan-„ getiorum & Actorum Apostolicorum Graeco-Latinum Exemplar ex S. Irenaei,, Coenobio Lugdunensi ante aliquot annos nactus, mutilum quidem illud, &,, neque fatis emendate ab initio ubique descriptum, neque ita ut oportuit ha-„ bitum, sicut ex paginis quibusdam diverso charactere insertis, & indocti cu-„ juspiam Graeci Calogeri barbaris alicubi notis apparet, Vestrae potissimum3, Academiae, ut inter vere Christianas vetustissimae, plurimisque nominibus ce-3, leberrimae, dicandum existimavi, Reverendi Domini & Patres, in cujus Sa-3, crario tantum hoc venerandae, ni forte fallor, vetustatis monimentum collo-„ cetur. Etsi vero nulli melius quam vos ipsi, quae sit huic exemplari fides ha-,, benda, aestimarint, hac de re tamen vos admonendos duxi, tantam a me in„ Lucae praesertim Evangelio repertam este inter 'hunc Codicem 8 c caeteros„ quantumvis veteres discrepantiam, ut vitandae quorundam ostensioni aller-3, vandum potius quam publicandum existimem. In hac tamen non sententia-„ rum sed vocum diversitate nihil profecto comperi, unde suspicari potuerim ,„ a veteribus illis haereticis fuiste depravatum. Imo multa milii videor deprehen-„ disle magna observatione digna: quaedam etiam sic a recepta scriptura discre-3, pantia, ut tamen cum veterum quorundam & Graecorum & Latinorum Patrum„ scriptis consentiant; non pauca denique, quibus vetusta Latina Editio corro-„ boratur: quae omnia pro ingenii mei modulo inter se comparata, & cum Sy-„ ra & Arabica editione' collata, in majores meas Annotationes a me nuper„ emendatas, & brevi, Deo favente, prodituras congessi. Sed age res haec„ tota vestri, sicuti par est, judicii esto: Tantum a vobis peto, Re verendi Do-3, mini &c Patres, ut hoc qualecunque summae in vestram AmplitudinemObser-„ vantiae meae veluti monimentum, ab homine vestri studiosissimo profectum,„ aequi bonique consulatis. D. Jesus Servator noster, & universe omnibus &„ privatim singulis, totique adeo Christianissimae Anglorum Genti magis ac

D 3 ,, i* 13 -