Buch 
Prolegomena Ad Novi Testamenti Graeci Editionem Accuratissimam, E Vetustissimis Codd. MSS. denuo procurandam; in Quibus agitur De Codd. MSS. N. Testamenti, Scriptoribus Graecis qui N. Testamento usi sunt, Versionibus veteribus, Editionibus prioribus, & claris Interpretibus; & proponuntur Animadversiones & Cautiones ad Examen Variarum Lectionum N.T. necessariae
JPEG-Download
 

14 Trokgomen . Cap. II.

esse videantur, quibus merito sit adhibenda. Haec Erasinus, ut mo-lestam objectionem declinaret, ita explicuit Epist. 8. lib. Z3. Ao. 15^7.scripta, Cum exemplar eximiae vetustatis spectataeque fidei exhibitum esset Hispanis e Bibliotheca Vaticana, a qua jussi lunt non recedere, idem habebat ille Codex probatus, quod mei. Et in Capit. Argu-mentorum: Jam nunc quidam jactant,se trecenta loca annotasse ex Co- dice Pontificiae Bibliothecae, in quibus ille consonat cum nostra vul-z, gata Editione Latina, cummea dissonat. Quod si nos urgent auctorita- te Vaticanae Bibliothecae, Codex ,quem secutus est in N. T. Franci- scus Cardinalis quondam Toletanus ,non modo fuit ejusdem Bibliothe- cae, verum etiam a Leone X. mistus est, ut hoc veluti bonae fidei exemplar imitarentur. Atqui is pene per omnia consentit cum mea E- ditione, dissentiens ab eo , quem nunc quidam nobis objiciunt maju- sculis descriptum literis. Ab illo enim dissentiat oportet, si consentit cum vulgata Latinorum Editione. Millius id,quod de Pontificis vo-luntate, ut ad unius hujus Codicis Vaticani textum editionem expressamdaret Ximenius, merito pro figmento habuit, attamen in omnes partesse vertit, ut commodam ei interpretationem inveniret, ideoque figmen-ta alia ex aliis produxit, longamque fabulam contexuit, ut ostenderet,quando Complutenses Vaticanum Codicem expresserint, & quando abeodem discesserint; Quid quod & manifestissimos errores typographi-cos Editionis Complutensis ex ipso exemplari Vaticano descriptos perhi-bet? itaque tandem eo redactus fuit, ut assereret Codicem Vaticanum,de quo Complutenses loquuntur, alium plane esse atque eum, de quonunc agimus; nosse poterunt, inquit, forte, quibus aditus ad archiva Bibliothecae Pontificiae, ibi enim latere credibile est Codicem istum:nobis interim dum e latebris suis commentitius iste Codex prodeat, lice-bit eum, qui supra descriptus est, quique ad id tempus, quantum doctis in-notuit, unicus in Bibliotheca Vaticana fuerat,pro eodem illo habere, quiComplutensihus ad manus fuit.

Eundem Codicem describit Sepul veda lib. i.Ep. 3. ad Erasinum A°.is33. Est, inquit, Graecum exemplar antiquissimum in BibliothecaVaticana,,, in quo diligentissime & accuratissime literis majusculis conscriptum u- trumque Testamentum continetur longe diversum a vulgatis exempla- ribus. Hoc autem Exemplar omnium esse emendatissimum cum ejus antiquitas declarat & librarii diligentia, tum quod multum convenit cum veteri nostra translatione, quae dubitari non debet,quin ex emendatissimo quoque exemplari conversa atque tradita nobis sit a majoribus. Cum igitur ad illius exemplaris fidem & quasi normam caeteri libri sintemen- dandi ac dirigendi, quid opus facto sit, ipse considerabis. Antea jamPaulus Bombasius rogatu Erasini istum Codicem consuluerat, qua de

re