'Descriptio Veterum Codicum Tertiae Claßs> a Lat. Libr. exarator. 23
gnosce—Multa—-in priore quidem horum librorum parte i. e, in qua-„ tuor Euangeliis & Actis Apostolicis exManuscripto Graeco-Latino, ex„ D. Irenaei Coenobio Lugdunenii eruto, & majusculis utrinque literis„ descripto, tantaeque vetustatis Codice, ut ipsius pene Irenaei tempori-„ bus extitiffe videri possit, nisi ex Graecia fuisse ante aliquot secula im-„ portatum ex aliis indiciis constaret. In posteriore vero, i. e. Pauli E-„ pistolis ex alio paris vetustatis exemplari, in Claromontano apud Bello-
vacos Coenobio reperto plurima non parvi momenti observavimus. Ge-„ nevae xx. febr. cio xolxxxii”. In hac primum Editione frequenter adistum Codicem verbis ejusmodi provocat:,, in meo venerandae imprimis„ antiquitatis Codice, vetustissimum illud meum exemplar &c”. Eun-dem tamen Codicem jam anno superiore Academiae Cantabrigiensi dona-verat, cujus donationis sequens Epistola fidem facit a me ex Autographodescripta.
„ Inclytae modisque omnibus Celebratissimae Academiae Cantabrigien-„ si Gratiam & Pacem a Deo Patre ac Domino nostro Jesu Christo.„ Quatuor Euangeliorum & Actorum Apostolicorum Graeco-Latinum„ Exemplar ex 8. Irenaei Coenobio Lugdunensi ante aliquot annos na-„ ctus, mutilum quidem illud, & neque fatis emendate ab initio ubique„ descriptum, neque ita ut oportuit habitum, sicut ex paginis quibusdam„ diverso charactere insertis, & indocti cujuspiam Graeci Calogeri bar-„ baris adscriptis alicubi notis apparet, Vestrae potissimum Academiae,„ ut inter vere Christianas vetustissimae, plurimisque nominibus celeber-„ rimae, dicandum existimavi , Reverendi Domini & Patres, in cujus„ Sacrario tantum hoc venerandae, ni forte fallor, vetustatis monimen-
tum collocetur. Etsi vero nulli melius quam vos ipsi, quae sit huic„ exemplari fides habenda, aestimarim, hac de re tamen vos admonen-„ dos duxi, tantam a me in Lucae praesertim Euangelio repertam esse in-,, ter hunc Codicem & caeteros quantumvis veteres discrepantiam , ut„ vitandae quorundam offensioni asservandum potius quam publicandum„ existimem. In hac tamen non sententiarum sed vocum diversitate ni-„ hil profecto comperi, unde suspicari potuerim, a veteribus illis haere-„ ticis fuisse depravatum. Imo multa mihi videor deprehendisse magna„ observatione digna : quaedam etiam sic a recepta scriptura discrepan-„ tia, ut tamen cum veterum quorundam & Graecorum & Latinorum„ Patrum scriptis consentiant; non pauca denique, quibus vetusta Lati»„ na Editio corroboratur, quae omnia pro ingenii mei modulo inter se„ comparata, & cum Syra & Arabica editione, collata, in majores meas„ Annotationes a me nuper emendatas, & brevi, Deo favente, proditu»„ ras, congessi. Sed age res haec tota vestri, sicut i par est, judicii esto:„ Tantum a vobis peto, Reverendi Domini & Patres, ut hoc qualecun»
n que