58 *Prolegomen. Cap. V. Seit. Ili, cc ^
inspectione Codicis discere licet, & ipse Epistola 7 , l lbri~r ?ad Budäeumhoc ultro fatetur./
III. Codex Basiliensis B. IX, ult.membranaceus in Octavo minori .con-tinet Acta & Epistolas Apostolorum, quaternionibus viginti septem. Ha-bet praefixas uVoS-icms Euthalianas, & in fine a-vm^d^/ov , quod indicio estalicui Ecclesiae inserviisse: accuratior est atque vetustior superiori, mul-tae omissiones a prima vel paulo juniore manu correctae apparent, pauca,in hoc quoque correxit ipse Erasinus, qui hunc Codicem pari modo ty-pothetis maculandum tradidit atque praecedentem. Fuit Amerbachio -rum, ut inscriptio in principio & ad calcem apposita‘docet. Ab illo tem-pore partim a muribus partim a Bibliopego, qui cum parte marginis,par-tem etiam Correctionum Erasmianarum resecuit, non nihil detrimentipastus est.
Hujus Codicis V. L. exhibet Millius in Appendice B. notatas; Codi-cem vero ipsum ita describit. „ Erasinus, inquit, in Actis Apostolorum„ & Epistolis Apostolicis, Codicis—usuram nactus est, qui Praedicato-„ rum Basileae erat. Hic autem una cum Textu 8. etiam Theophylacti„ Commentarios exhibebat. Exemplar mire castigatum este ait, & ve-„ nerandae antiquitatis sexcentorum circiter annorum scilicet, neque„ enim vetustius multo esse potuit, modo quidpiam in eo foret Theo„ phylacti, qui non floruit nisi post annum a Christo nato millesimum.„ Quanquam ex lineolae unius specimine accurate graphiceque depictae a„ doctissimo Battierio , haud ultra annos quingentos liber hic assurgere„ videtur. Hunc Codicem longe fidelius ac pressius insecutus est,quam„ alterum illum antiquissimum in Euangeliis. 'Et quidem lictu ad prio-„ rem expressum erat Apographum, quo utebantur Typographi in excu-n dendiis Euangeliis, mutato & castigato hic illic Textu ,e reliquisCodd.„ & Citationibus Patrum, quas in immensum cumulum Erasinus college-„ rat: ita in Actis & Epistolis ad alterius hujusce fidem descripsere Tex-„ tum praelo destinatum, variatis hinc inde sed longe quam in Euange«„ siis parcius verbis quibusdam, prout e re videretur, ac contextus ipsi-„ us ratio postularet. In Actis exemplari huic religiose admodum ad-,, haesere Typi, ita tamen, ut istius Codicis textum emendant Editor locis„ quantum quidem observarim paulo amplius quadraginta ; recesserit ve-„ ro ab istius Lectione locis decem haud sine textus genuini dispendio.„ In Epistolis D. Pauli textum hujus Codicis ita retinet haec Editio, ut„ tamen in locis 170. plus minus ab eo abeat; triginta circiter in locis„ perperam; Jn reliquis summo quidem cum judicio & auctoritate prae-„ stantiorum Codicum. In Epistolis Catholicis ab hoc exemplari reces-„ sum est locis undecim; in novem recte, in binis non item.
Optarem sane , ut Millius, cum & hunc & primum Codicem fecun-dae