Buch 
Prolegomena Ad Novi Testamenti Graeci Editionem Accuratissimam, E Vetustissimis Codd. MSS. denuo procurandam; in Quibus agitur De Codd. MSS. N. Testamenti, Scriptoribus Graecis qui N. Testamento usi sunt, Versionibus veteribus, Editionibus prioribus, & claris Interpretibus; & proponuntur Animadversiones & Cautiones ad Examen Variarum Lectionum N.T. necessariae
JPEG-Download
 

iq% 'Prolegomen, Cap. XIV.

Textus Graeci Euangelii 8. Matthaei, ex plurimis impressis ac MSS. Co-'dicibus collectas, & cum Vectionibus nec non cum Patrum GraecorumLatinorumque Commentariis collatas. Hunc librum Simonius praetersuam consuetudinem laudibus cumulat, unde a Millio summo studio sedfrustra quaesitus fuit. Revera autem nihil continet praeter V. L. in Po-lyglottis & a Curcellaeo jam editas: addit quidem MS. Raviani, Editio-nis Brylingeri & Matthaei Hebraici, item Verstonis Lutheri atque Mos-coviticae V. L., sed istae omnes ad veram Lectionem afferendam vixullius habendae sunt ponderis: in excremo libro, quod praecipuum erat,adjecit V. L. ex MS. Codice Academiae Juliae nec non Editione Come-liniana Jo. Chrysostomi Homiliarum in Matthaeum: Codicem istum MS.dicit esse antiquissimum iiterisque uncialibus sine vocum distinctione acsine spirituum accentuumque notis in membrana descriptum , majori ta-men parte mutilatum. *

L- A 0 1675. JoannesFMl Decanus Aedis Christi Oxonii, & paulo postad Episcopatum ejusdem urbis evectus,edidit N.T. & V . L. ex plus 100MSS. Codicibus antiquis Verßonibus colleBas : ut titulus non appositoEditoris nomine testatur, Praefatio ita incipit: Dici vix potest, quan- tas tragoedias excitaverint, hoc praesertim seculo, scriptores nonnulli perperam eruditi & partium studiis in transversum acti de V. subinde SS. L. Nimirum criminantur , illis deberi, quod nihil certi aut sin- ceri in Bibliis supersit, si quidem temporis lapsu, haereticorum sraudi- bus, & librariorum injuria ita comparatum, ut notha & rejectitia ir- repserint, quae Textum ipsum mole exaequant, & jam novis oraculis divinitus mistis opus videatur, ut, quae reapse fuerint divina oracula, cognoscamus Cum vero attentius ea recognosceremus, plane com- parebat adeo liberalster a Deo O. M. cum humano genere actum, ut necessaria quaeque, & ad salutis summam facientia in S. literis saepius repeterentur; ita ut si forte quidpiam minus commode alicubi expres- sum, id damnum aliunde reparari postit. Quin imo providentia divi- na ita feliciter invigilatum, ut in tanta, quae praefertur, Lectionum varietate, vix unus occurrat locus sic luxatus, & male habitus, ut ali- cui Fidei articulo fraudi sit suturus. Unde si forte Textuum levissimi momenti discrepantiae scrupulum aliquorum animis injecerint, qui in- terim contemnunt eos, qui extra omnem controversiae aleam sacratis-,, sima Dei O. M. praecepta consignant, manifesto apparebit, hoc non a pendulae mentis incertitudine, sed profani animi malignitate & obsti-

natione provenire.,- Insuper si quis fecum pensitaverit, N. T. prae

omnibus fere libris saepissime descriptum fuisse, & mendas, quae in exemplar aliquod forte irrepserant, religione quadam (quod alibi non obtinet) retentas & propagatas; adeo longe aberit, ut caufetur, tot

fphal-