Buch 
Prolegomena Ad Novi Testamenti Graeci Editionem Accuratissimam, E Vetustissimis Codd. MSS. denuo procurandam; in Quibus agitur De Codd. MSS. N. Testamenti, Scriptoribus Graecis qui N. Testamento usi sunt, Versionibus veteribus, Editionibus prioribus, & claris Interpretibus; & proponuntur Animadversiones & Cautiones ad Examen Variarum Lectionum N.T. necessariae
JPEG-Download
 

Trolegomen. Qap. XV.

L5Z

CAPUT XV.

Ds Claris Interpretibus tnagnaeque autoritatis inter Trotefiantesviris, & quid illi de V. L. r '

iRimum produco Martinum Lutherum, celeberrimum Bi-* bliorum Interpretem; cujus Editionem N. T. hic recen-seo , non quasi vera Lectio inde vel erui vel confirmaripossit, sed ad molliendos quorundam animos, qui dumse hodie pro yv^lag ipsius discipulis venditant, ab ipsius a-nimo tamen longissime recedunt, quippe qui vel cum ip-so sentientes vel levius ipso certe errantes ne tolerare quidem velint , &Editionem hujus vel illius typographi , qua vulgo utuntur tanquam decoelo delapsam ea superstitione venerantur, ut si quis in ea judicio criti-co adhibito vel verbulum vel literam vel apicem immutare audeat, sla-tim tanquam impium convitiis proscindant, & haereseos magna acerbita-te insimulent. Tales qui sunt rogamus, ut ferio perpendant, quid Lu-therus »minime omnium ab eruditione aut Codicibus MSS. aut aliis subsi-diis instructus, sibi in isto negotio permiserit} quod si in illo viro feren-dum esse judicant, summa iniquitas est, nisi etiam de aliis in simili re mi-

tius sentiant.

Lutherus igitur, i.Inter libros sacros alios aliis longe praeposuit, quos-dam vero non dubitavit omnino rejicere; , Ex his , inquit, poteris di-judicare, quinam ex istis libris fmt praestantiores, nimirum Joannis E-uangelium & Pauli Epistolae; hi sunt omnium quasi nucleus & medulla

_Joannis Euangelium est unicum illud genuinum ac primarium Euan-

, gelium, tribus reliquis longe multumque praeferendum atque plurimi. faciendum: sicut etiam Pauli & Petri Epistolae , tria Euangelia Mat-, thaei, Marci & Lucae longo intervallo post se relinquunt. 8. Jacobi, Epistola respectu horum est vere straminea Epistola, neque enim indo-, lem Euangelicam arguit. Epistolis ad Hebraeos, jacobi, Judae &Apocalypsi, quos libros ad calcem rejecerat sequentia praefatur: , Hucus-, que habuimus genuinos praecipuos Libros N. T. ,de quatuor sequenti-, bus autem Veteres longe aliter judicarunt. Et primo quidem quod E-, pistola ad Hebraeos neque Pauli neque alius Apostoli sit, ex eo proba-, tur &c. Meam sententiam nemini obtrudam , tantum dicam me, Epistolam Jacobi non existimare este scriptum Apostolicum, ob hanc, rasionem , primo quia directe contra Paulum & omnem Scripturam o-peribus justificationem tribuit; denique Jacobus iste ita confundit om-

,nia

3