Buch 
Prolegomena Ad Novi Testamenti Graeci Editionem Accuratissimam, E Vetustissimis Codd. MSS. denuo procurandam; in Quibus agitur De Codd. MSS. N. Testamenti, Scriptoribus Graecis qui N. Testamento usi sunt, Versionibus veteribus, Editionibus prioribus, & claris Interpretibus; & proponuntur Animadversiones & Cautiones ad Examen Variarum Lectionum N.T. necessariae
JPEG-Download
 

Animadversiones & Caut . ad Examen Var. Leti. N. T. necessariae, i 6l

ad ejusmodi criminationes cupide provolant. Fieri possit, ut quisapplicatione regularum illarum aberret, vel ut divulsas ab se invicem sin-gulas regulas inter se in loci alicujus examine committat, & vitii arguat,quae potius universae simul expendendae fuerant, atque ita judicium fa-ciendum. Quod si qua parte erratum etiam a nobis fuerit, fatebimurerrorem commonstratum, non defendemus; neque enim dictaturam af-fectamus in hoc genere literarum, sed omnes aequo nobifcum jure fruicupimus; neque clariori loci fenestram praecludemus, sed parati fumus(id quod' publicae Confessioni Basiliensium praeclare insertum est) meiie-ra atque certiora docentibus omni tempore manus dare, Nullum inde resChristiana detrimentum capiet, etiamsi aliter legimus, ac vulgatis in Co-dicibus habetur. Origenem, aliosque Patres, Christianos Orientalis autOccidentalis Ecclesiae, Erasinum , Lutherum , Grotium autores dabi-mus ; quo jure qui hos, pro eo ac par est, suspiciunt & venerantur, Cla-rissimos Viros, nobis quum idem facimus atque illi fecerunt, vitio ver-tent ? hctit ydp jj kMv&tfa, u.% x,dmct\ Czra Ȁ yg crvmS'siscos }

.Hanc veniam petimusque damusque vicisiim.

---- non ego paucis

Offendar maculis , quas aut incuria fudit ,

Aut humana parum cavit natura . Quid ergo ?At sicriptor , sipeccat idem librarius usque ,Quamvis sit monitus , venia caret ;

Vive , vale , G, si quid novisti retlius istis ,Candidus imferti: si non, his utere mecum.

9 Äi